Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. hic distinctione opus est: non intentio magistri: quin de virtute sermonis hec propositio: iste homo: demonstrato christo potuit peccare: sit falsa. Sed vult ostendere in quo sensu posset esse vera: si ille sensus de virtute sermonis haberetur. Quidam arbitrantur: simpliciter concedendum est: quod filius dei humanam naturam assumere potuit in sexu femineo: de potestate absoluta: magis tamen congruum fuit: vt eam in sexu masculino assumeret: vt superius ostensum est. Ille vir de semina natus est: hic vocatur christi mater: femina: non quia corrupta: sed propter sexum: quod ideo dico: quia nomen femine et mulieris aliquando accipitur secundum quod sonat corruptionem: vt Matth. 10. vbi dicit Saluator "Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista." Notandum et quod non fuit congruum: vt filius dei carnem assumeret de viro tantum: quia nullam naturalem habitudinem consaguineitatis habuisset ad aliquem de genere humano: quia illius hominis de quo carnem assumpsisset non fuisset filius: sicut nec Eua filia Ade potuit dici.
On this page