PReterea sciendum est etc. Hucusque
determinauit Magister de
inchoatione restaurattionis: seu redemptionis: que fuit
in ipsa verbi dei incarunatione. Hic determinat
de progressu qui fuit in christi conuersatione et
operatione. Et diuiditur in partes duas.
¶ Primo
determinat de his que filius dei cum humana natura assumpsit:
et de his que per naturam humanam operatus est. distin. 17
ibi. Post praedicta.
¶ Prima in duas.
¶ Primo
determinat de perfectionibus: quas filius dei cum humana
natura assumpsit.
¶ Secundo de defectibus cum eadem
assumptis. dist. 15. ibi. Illud quoque. Prima in duas.
¶ Primo
determinat de perfectionibus cum humana natura
assumptis absolute.
¶ Secundo per comparationem ad
perfectionem diuine nature sequenti dist. ibi. Hic queri opus est. Prima in duas.
¶ Primo ostendit christum habuisse ab
instanti sue conceptionis scientie et gratie plenitudinem.
¶ Secundo opponit ad contrarium et oppositiones suas
soluit. ibi. Huic sententie videtur obuiare. Et ista in duas.
¶ Primo opponit per verbum euangelii.
¶ Secundo per
verba Ambrosii ibi. Alibi tanen.
¶ Prima in duas.
¶
Primo opponit.
¶ Secundo soluit. secunda ibi Ad quod
sane. Illa pars que ibi incipit. Alibi tamen. Diuiditur in
duas.
¶ Primo opponit per auctoritatem ambro.
¶
Secundo soluit ibi. Hec verba Ambrosii.
CIrca hanc dist. querendum est
principaliter de tribus.
¶
Primo de gratia christi secundum quod est singularis homo
¶
Secundo de gratia eius: inquantum est caput ec
clesie.
¶ Tertio de gratia vnionis humane nature ad
personam.