Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. In quo plenitudo deitatis habitat corporaliter: quod ideo dictum est: quia non tantum natura diuina vnita est christi anime: sed est eius corpori: vel quia corpus in dimensionibus perfectum est: quia in se continent omnes dimensiones: et inhabitatio diuine nature in christo est per modum perfectissimum: quia non tantum per essentiam: sicut est in omnibus rebus: nec tantum per gratiam: sicut est in sanctis aliis: sed etiam per vnionem. Uel potest dici secundum quandam glosam ad Colis 2 super verbum predictum: quod quia in templo manufactio olim non corporaliter: sed vmbraliter habitauit id est prefigurantibus signis que signa praefiguratiua per christum impleta sunt. Quapropter dicitur Io. 1. "Lex per moysen data est: gratia et veritas per iesum christum facta est." Corpus autem veritas est respectu vmbre. Ideo dicitur plenitudo deitatis in christo corporaliter imhabitare hoc est dictu quod diuinitatis plenitudo est in christo realiter et vere. In ceteris autem solus est tactus. In christo enim fuerunt omnes virtutes et dona in omnimoda plenitudine numerositatis et perfectionis vsus: alii vero habuerunt quantum sufficit ad vsum vite spiritualis: ideo solum tantum dicuntur habuisse: quia hic sensus maxime est ad vitam necessarius secundum philosophum 2. de anima. Unde et secundum eum 3 de anima. Animal saluari non potest in vita sine tactu. Quibus datus est spiritus ad mensuram.

¶ Con tra Iaco I. super illud qui dat omnibus affluenter dicit glo. quod dat omnia non in mensura.

¶ Respondeo: dicitur omnia dare non in mensura quantum est ex liberalitate dantis: sed dat secundum mensuram dispositionis ipsius recipientis: Ietera. Ut deus ei plenius conferre non potuerit: quia scilicet ipse plus sus proficiebat sapientia: hoc bene exponit magister in lit capere non potuit: non enim ipse deus verbum pro anima rationali etc. hoc dicit contra quosdam hereticos qui dixerunt ipsum verbum increatum fuisse in carne: quam assum¬

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram