Hic queri opus est etc. Superius
determinauit Magister de
perfectionibus assumptis cum humana natura
absolute. Hic determinat de eisdem perfectionibus
per comparationem ad perfectionem diuine nature.
Et diuiditur in partes duas.
¶ Primo determinat de
comparatione humane sapientie christi ad diuinam.
¶ Secundo
de comparatione humane potentie christi ad diuinam ibi.
Sivero queritur.
¶ Prima in duas.
¶ Primo questione
mota de comparatione humane sapientie christi ad diuinam: ponit
opiniones aliorum et rationes eorum.
¶ Secundo suam
solutionem et responsiones contrariarum rationum. ibi. Quibus
respositiodentes. Illa pars que ibi incipit. Si vero queritur.
Diuiditur in partes duas.
¶ Primo mouet questionem de
comparatione humane potentie ad diuinam: et determinat
veritatem
¶ Secundo opponit ad contrarium: et
soluit obiectionem. ibi. Sed si anima.
Irca hanc disi. queruntur quinque.
¶ Primo de scientia
anime christi: qua cognoscit verbum.
¶ Secundo de
illa qua cognoscit creaturas in verbo.
¶
Tertio de illa quae cognoscit creaturas in genere proprio.
¶
Quarto de actu quo res intelligit in proprio genere: vnitate et
qualitate.
¶ Quinto de potentia quam anima illa habet a
verbo.