Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

"DE merito etiam christi pretermittendum non est" etc. Superius determinauit magister de voluntate christi hic determinat de merito quod ex illa voluntate processit: et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat de eo: quod sibi christus meruit.

¶ Secundo inquirit vtrum illud quod sibi meruit sine merito habere potuit ibi. "Si vero queritur."

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat magister quid meruit secundum rem.

¶ Secundo quid meruit secundum manifestationem ibi. "Nec tantum gloriam."

¶ Prima in duas.

¶ Primo osfendit magister quid christus meruit per passionem.

¶ Secundo ostendit quod hec eodem meruit ab instati sue conceptionis per gratie plenitudinem ibi. "Nec solum hoc meruit." Tunc sequitur illa pars que diuisa fuit a principio libri que ibi incipit. Ad quid ergo voluit pati: in qua determinat magister de redemptionis consumatione que facta est in christi passione: et diuiditur in partes quatuor.

¶ Primo determinat magister de effectu passionis.

¶ Secundo de conuenientia passionis. Di. xx. ibi. "Si vero queritur".

¶ Tertio de causa effectiua passionis in eadem di. ibi. "Christus ergo est sacerdos"

¶ Quarto de statu christi in morte di. xxi. Post predicta.

¶ Prima in duas. Primo narrat passionis quadruplicem effectum quo ad nos. Secundo de illis effectibus prosequitur ibi. "Sed quomodo". Et ista secunda in duas.

¶ Primo prosequitur de effectu passionis consistenti in adeptione boni.

¶ Secundo de effectibus consistentibus in remotione mali di. sequenti ibi. "Non igitur queramus"

CIrca hanc distin. querendum est principaliter de duobus.

¶ Primo de merito christi quantum ad vsum

¶ Secundo quantum ad fructu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum