Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram "Uterque tamen dicit humana voluntas." Contra mihi quod habemus commune cum pecore: est humanum: sed secundum sententiam Aug. 12. de trini. c. I. "Sensualitatem communem habemus cum pecore."
¶ Respondeo quia affectus sensualitatis non dicitur humana voluntas: quia conueniat homini per completiuam formam in quantum per illam homo est homo. Sed sic ei conuenit voluntas proprie dicta. Sed dicitur sensualitas voluntas humana: quia conuenit homini per aliquid: quod est de eius essentia quamuis illud hebeamus commune cum pecore non secundum rem: sed secundum similidinem: alterius enim rationis et nature est sensualitas nostra quam sensualitas brutorum. "Anima per aurem audit" idest anima est principium forma le audiendi in homine mediante aure tanquam organum. "Ipsius carnalis concupiscentie causa non est in anima sola nec in carne sola" et tamen magis dicitur esse anime quam corporis: eo quod concupiscere principalius conuenit composito per animam quam per corpus. "Ut mentis affectu vellet mori: et sensualitatis affectu nollet sicut in viris sanctis sit." Hic nota quod et sancti viatores affectu mentis optauerunt mori: et etiam multi mali: sed intentione alia et alia quia sancti hoc optabant vt perfectius essent cum christo. Unde apostolus dicebat ad philip. I Quod cupiebat "dissolui et esse cum christo". Mali autem: quia per malitiam odiebant seipsos. Unde philosophus 9. ethi. ca. 5. A quibus multa et dura operata sunt: et propter malitiam odiuntur: fugiunt viuere: et interimunt seipsos. "Et reliquit affectum infirmitatis quo nemo vult mori: qui a deo est naturalis vt eum petro nec senectus abstulerit" sicut enim dicit philosophus 2. ethi. c. I. "Nullum natura existentium aliter assuescit." Non quia ipse dubitauerit: sed quia modum gessit dubitantis hoc referendum est quantum ad rationem. In ratione enim non dubitauit: quia dubitatio rationis est motus eius respectu vtriusque partis contradictionis sine sui determinatione ad partem aliqua quod ex defectu scientie prouenit. In christo autem fuit scientie plenitudo. Sed secundum quod dubitatio accipitur pro formidine sensualitatis respectu aggressus: vel fuge mali terribilis: sic secundum veritatem in christo dubitatio fuit: quia secundum illum affectum vere timuit. "Intende lector his verbis pia intelligentia" id est pie exponas sic scilicet prose orauit quantum ad formam orandi pro nobis aut secundum intentionem orantis. Uel potest dici quod secundum quod ratio orabat non pro sensualitate: sic orabat pro nobis non pro se. Secundum autem quod ratio orabat pro sensualitate orabat pro se.
On this page