Articulus 1
Articulus 1
Quaestio 1
utrum per passionem christi simus liberati ab omni culpa
Ad Ro 4. dicitur de christo quod resurrexit propter iustificationem nostram: ergo libatio a peccato: non est per christi passionem: sed per eius resurrectionem.
¶ Item omne quod agit in aliud coniunctum est ei: sed passio christi non est coniuncta nostris animabus: ergo nihil agit in animas nostras. Per ea ergo non purgantur a peccatis.
¶ Item eorum quae sunt equalia vnum non superatur ab alio: sed tantum malum: ex parte occidentium fuit christi occisio: quantum bonum ex parte patientis fuit passio: quia sicut patiebatur ille qui est infinite bonitatis: ita occidentes occiderunt eum: qui est infinite bonitatis: ergo per passionem christi non fuit deleta culpa crucifigentium christum.
¶ Item per passionem christi non potuimus a peccatis liberari: qui nondum erant: quia tunc postea nunquam facta fuissent: sed multa peccata post christi passionem facta sunt: ergo per christi passionem deleta non fuerunt.
Contra magister in littera. Morte sua vno verissimo sacrificio quicquid culparum erat: vnde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat christus extinxit.
¶ Item passio christi: quantum fuit ex parte sua equaliter se habuit ad liberandum nos a quolibet peccato: sed planum est: quod per passionem christi fuimus liberati ab aliquibus peccatis: dicitur enim in canone misse de sanguine christi: quod pro nobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum: ergo per passionem christi fuimus liberati ab omnibus peccatis.
Respondeo quod nos esse liberatos ab omni culpa: per christi passionem quinque modis potest intelligi: aut tanquam per causam formalem: aut tanquam per causam principaliter efficientem: aut tanquam per causam tantum de congruo disponentem: aut tanquam per causam efficientem instrumentalem: aut tanquam per causam sufficienter et de condigno: quantum est ex parte sua nos disponentem ad hoc: vt ab omni culpa liberati simus.
¶ Primo modo non sumus liberati per christi passionem ab aliqua pena: quia sola gratia dei est formale principium quo liberamur a culpa. Est enim formale principium iustificationis nostre. Nec est secundo modo: quia solus deus est causa principalis efficiens liberationis a peccato. Ipse enim solus efficit et infundit nobis formale principium id est gratiam: quo formaliter a culpa liberamur. Unde tanque causa principaliter efficiens nullus potest remittere peccata: nisi solus deus: vnde et illa remittebat christus non ratione humane nature: sed ratione diuine: quia est homo et deus. Nec est tertio modo: quia quamuis christus per suam passionem: ad hoc vt simus ab omni culpa liberati: nos de congruo disposuerit: inquantum in dispositione sufficienti et completa includitur virtualiter dispositio congrua: tamen non disposuit nos de congruotantum secundum quem modum purus homo iustus orans pro peccatore quam tum est ex parte sua disponit peccatorem: ad hoc vt a peccato liberetur. Nec est proprie loquendo quarto modo: sed sic liberamur a peccatis per sacramenta: quia sunt instrumenta diuine misericordie: per quam remittuntur peccata.
¶ Quinto autem modo per passionem christi liberati sumus ab omni culpa quantum ad sufficientiam. Christus enim per suam passionem omnibus nobis sufficienter meruit merito condigni omnium peccatorum remissionem: quod patet per hoc quod in vltima quaestione praecedentis di. dec laratum est scilicet quod christus per suam passionem nobis sufficienter meruit merito condigni: primam gratiam gratum facientem. Unde hec quaestio multum est illi quaestioni vicina quamuis autem per passionem christi liberati sumus ab omni culpa: quantum ad sufficientiam non tamen omnes recipiunt istius meriti efficaciam propter multorum indispositionem: et ideo in canone misse dicitur de sanguine christi quod pronobis et pro multis effundetur: ad notandu quod et si sint multi: qui meriti christi efficaciam recipiunt: non tamen omnes.
Ad primum in oppositum dicendum quod po tanto christi resurrectio dicitur fuisse propter nostram iustificationem: quia fuit exemplar iustificationis nostre: quia secundum glosam ibidem in resurrectione noua vita significatur: que a iustificatione incipit et in immortalitate perficietur.
¶ Ad secundum dicendum: quod quamuis passio christi non sit nostris animabus essentialiter coniuncta est tamen eis coniuncta virtualiter per fidem christi et dilectionem: et hoc sufficit ad hoc: vt per eam simus liberati ab omni culpa modo supradicto in corpore quaestionis
¶ Ad tertium dicendum quod non fuit tantum malum ex parte occidentium christum quantum fuit bonum ex parte christi pa ientis. Non enim in voluntate christum occidentium: fuit tanta malignitas quanta in voluntate christi patientis fuit bonitas. Unde passionem ex maiori affectu bonitatis sustinuit: quam fuerit affectus malignitatis in voluntate ipsorum qui ipsam passionem intulerunt. Et pterea ille qui patiebatur non tantum erat homo: sed est deus ratione cuius ipsius meritum extendebat in bonitate malignitatem omnium pecctorum
Quaestio 2
Questio II. SEcundo queritur vtrum per passionem christiper mus liberati a potestate diabolica: et videtur quod non: quia adhuc habet potestatem vexandi corpora: sicut docet multiplex experientia: et potestatem nocendi anime. Unde. 2. corinth. 4. dicitur: quod deus huius sclati excecauit mentes infidelium. Cum ergo per deum huius scitati: ibi intelligatur diabolus: videtur quod per passionem christi non simus liberati ab eius potestate: nec quantum ad animam: nec quantum ad corpus.
¶ Item sicut nec potest modo cogere nosterm liberum arbitrium: ita non poterat cogere ante christi passionem: rgo non plus eramus in sua pta te ante christi passionem quam modo.
¶ Item glo. super illud Apoca. 2o Cum consumati fuerit mille anni soluetur sathanas de carcere suo. dicit id est recepit priorem potestatem: ergo tunc ita erimus in eius potestate sicut ante christi passionem.
Contra Io. 12. hebetur quod christus appropiquante tempore pasnonis sue dixit. Hunc princeps huius mudi ei cietur foras.
¶ Item Apoc. 5. Uicit leo de tribum iuda: sed victoria ducis est victoria exercitus sui: ergo per passionem christi: qua diabolum vicit: sumus de potestate diabolica liberati.
Respondeo quod per passionem christi: sumus a ptestate diabolica liberati. Unde Augu. 4 de tri. c. 13. christus occisus innocens: diabolum iure equissimo superauit nosque liberauit a captiuitate facta propter peccatum suo iusto sanguine effuso iniuste: quod non est sic intelligendum: quod per passionem christi sit a diabolo ablata totaliter potestas nocendi: et temptandi: sed quod idn eam potestas detinendi animas iustorum nihil habentes purgabile totaliter ab eo est ablata: et potestas nocendi et temptandi: si est restricta quod signatum est Apoc. 0. per ligationem diaboli: sed quod patet per glo. ibidem. Per passionem est christi virtus nostra multipliciter est adiuta: quia per eam gratiae adiutorium nobis abundantius infunditur: et veritas patet manifestius: et angeli nos custodiunt diligentius. Et ideo diabolus non ita potest humana corpora violentare: sicut ante. Nec ita vehementer potest nos per suas temptationes: ad peccatum inclinare: nec ita faciliter decipere hominum intellectus.
Ad primum in oppositum dicendum quod non plus concludit nisi quod potestas vexandi corpus et tempta di animas nostras: non est a diabolo totaliter ablata: et hoc est verum: sed ex hoc non sequitur quin sit restricta.
Quaestio 3
Questio. III TErtio queritur vtrum per passionem christi simus libe rati a pena eterna: et videtur quod non: quia passio christi fuit finita: pena eterna est infinita: sed finitum non proportionatur infinito: ergo cum emenda liberans a pena proportionari debeati pene: non sumus per passionem christi liberati a pena eterna.
¶ Item minus bonum non potest esse emenda sufficiens pro amissione maioris boni: sed melior est vita spiritualis quam corporalis: ergo nec per illam passionem sumus a pena eterna liberati: quae spirituali vite opponitur.
¶ Item si christus nunquam fuisset passus: tamen iusti non remansissent in pena eterna: quia secundum Augu. iI li. retracta. c. 8. Omnis pena si iusta est: peccati pena est: ergo non videtur quod per praeassionem christi homines iusti liberati sint a pena eterna.
Contra Augu. 4. libro de tri. c. 13. dicit de ipso. Quod morte sua aboleuit quicquid culparum erat. Unde principatus et potestates: nos ad luenda supplicia detinebant. Siergo per passionem christi amotum est illud quo nobis debebatur pena eterna: vere per passionem illam sumus liberati a pena eterna.
¶ Item glo. super illud dacharie. 9. Tu vero in sanguine testamenti tui emisisti victos tuos de lacu: in quo non est aqua dicit. O christe fili in sanguine passionis tue eos quod tenebantur vincti in carceribus inferni: in quo non est vlla refrigerans misericordia: quam diues quaerebat liberasti tua misericordia: ergo per passionem christi omnes sunt a pena eterna liberati.
Respondeo quod aliquos liberari a pena eterna: tripliciter potest intelligi scilicet aut eos a pena eterna iam habita eripi: autem a reatu illius pene absolui: autem ab illo reatu praeseruari. Quolibet autem istorum modorum accipiatur liberari a pena eterna: dico quod omnes homines per meritum passionis christi liberati sunt a pena eterna: quantum ad sufficientiam: non tamen quantum ad efficientiam: quia nullus de illis: qui iam habet eternam pena in actu potest se disponere ad recipiendum efficaciam meriti passionis christi: quia omnes illi in sua malitia obstinati sunt: et ideo nullus de illis meriti passionis christi recipit efficaciam. Multi est de illis qui per peccatum mortale: ad illam penam sunt obligati: non disponunt se ad recipiendum meriti passionis christi efficaciam: et ideo ab illo rea tu per passionem christi: non absoluuntur. Multi est qui nec penam eternam habent secundum actum nec secundum reatum: postea praecipitant se in peccatum mortale: et sic incurrunt reatum pene eterne: et ideo per meritum passionis christi a reatu pene eterne: quantum ad esficaciam non praeseruantur. Sed omnes illi qui se disponunt ad recipiendum meriti passionis christi efficaciam: per illam passionem a reatu pene eterne absoluunt: si ad illam erant obligati: vel praeseruantur: si ad illam non erant obligati: et in sua dispositione perseuerent: et hec quaodo quaestioni prime dist. huius multum est vicina: quia cum nulli: nisi propter peccatum mortale debeatur pena eterna: ostenso quomodo per meritum passionis christi liberati sumus ab omni culpa aliquo modo ostensum est: quomodo per meritum passionis christi liberati sumus a pena eterna.
Ad primum in oppositum dicendum: quod quamuis passio christi fuerit finita intensiue et extensiue inquantum natura: secundum quam christus patiebatur: etat res sinita: tamen quia ille qui patiebatur: non tantum erat homo: sed est deus quamuis non pateretur secundum naturam diuinam: nec tantum acceptabatur illa passio a voluntate christi humana quae finita est: sed etiam a voluntate eius diuina quae est infinita: ideo meritum illius passionis virtutem secundum respectum aliquem habuit infinitam.
¶ Ad secundum dicendum: quod in emenda ille qui recipit emendam: non tantum ponderat: si iustus est: quantum offertur: sicut ponderatex quamnta intentione et voluntate offertur: christus autem ex rectissima in tentione: et feruentissima voluntate: vitam suam corporalem a nobis obtulit pro emenda: cuius voluntas et intentio in conspectu patris plus ponderabat in bonum: quam amissio nostre vite spiritualis in malum.
¶ Ad tertium dicendum: quod maior vera est: quia si christus nunquam fuisset passus: deus aliam viazordi nasset: per quam iusti fuissent liberati: nec ex hocsequtur: quin per meritum passionis christi liberati sint: cum per illam viam deus eos voluit liberare.
¶ Argumenta ad partem aliam gratia conclusionis possunt concedi: quia tamen vltimum apparenter videtur concludere: quod per meritum passionis christi aliqui de inferno damnatorum liberati fuerunt: quodfalsum est: sicut patuit in corpore passionis: ideo auctoritas indiget expositione. Potest ergo dici quod refrigerantem misericordiam: ibi vocat glo. misericordiam tota liter liberantem a pena: quam maxime illediues optabat: et sic dicendum quod in nulla parte inferni: etiam in limbo erat talis misericordia: quia sancti patres in limbo habebant penam damni scilicet carentiam visionis dei: per illum ergo infernum de quo loquitur glo. et quem textus vocat locum intelligi debet: limbus in quo erant sancti patres ante christi passionem: qui est vocatur infernus inferior: non respectu aliarum partium inferni: imo respectu illarum est superior: sed respectu huius mundi: et sic potest exponi illud verbum psalmi. Eruisti animam meam ex inferno inferiori: et patet solutio ad illam quaestionem: quam aliqui faciunt di. 22 scilicet vtrum christus aliquos de inferno damnatorum liberauerit.
Quaestio 4
Questio. IIII. Uarto queritur vtrum per passionem christisimus liberati a pena temporali: et videtur quod non: quia experientia docet nos post passionem christi in pena multiplici remansisse.
¶ Item illud quod prouocat ad sustinendum penam temporalem: non videtur liberare a temporali pena: sed christi passio nos prouocat ad penam temporalem sustinendum: quia sicut dicit Beatus Petrus in prima sua. c. 2. christus passus est pro nobis: nobis relinquens exemplum: vt sequamini vestigia eius: ergo per passionem christi non sumuliberati a temporali pena.
¶ Item si passio christi numquam fusset nec futura esset: tamen esset futura iustorum resurrectio gliosa: sed resurrectio gluriosa ab omni pena temporali liberabit: ergo videtur quod per passionem christi non sit illa libatio futura.
Contra baptismus a passione christi habet virtutem: sed per baptismum liberatur homo ab omni culpa: et omni pena peccato debita: sicut in quarto patebit: ergo per meritum passionis christi liberantur ab omni pena tempora li.
¶ Item secundum Augu. 22 de ci. dei. c. 24. propter vicium peccati est in nobis necessitas mortis: sed christus per suam passionem liberauit nos ab omni culpa: tam origimali quam actuali: quantum fuit ex parte sua: ergo ex consequenti liberauit nos a necessitate moriendi: ergo a simili a quacunque temporali pena.
Respondeo quo pena temporalis: quantu sufficit ad presens: tripliciter potest accipi scilicet pro pena nature: quae est originali peccato debita: et pro pena persone debita peccato actuali. Et pro pena persone volutarie assumpta ad augumentum meriti. A prima pena et secunda liberati sumus per passionem christi quantum ad sufficientiam: quia passio christi fuit tante efficacie: quod fuit sufficiens satisfactio pro omnibus penis: nostris peccatis debitis. Unde Isa. 53. Uere langores nros ipse tulit: et dolores nosteros ipse portauit: non omnes tum per illam passionem liberati sunt a penis praedictis quantum ad efficientiam: quia non omnes sic disponuntur: vt quantum ad hoc recipiant meriti passionis christi efficaciam: qui autem efficaciam passionis christi quantum ad praedictam liberationem recipiunt: non adipiscuntur liberationem a pena nature in praesenti vita: quia secundum Augu. 13 de triate. c. 16. Remissis peccatis remanere debet: vt per eam exerceatur virtus fidelium: et nouus homo inter mala huius seculi: nouo seculo praepararetur miseriam quam meruit vita ista damnata: sapienter tolerans: et quia finietur prudenter gratulans: beatitudinem vero quam liberata vita futura: sine fine habitura est: fideliter et patienter expectans: vnde praedictam liberationem adipiscentur in futuro.
¶ Liberationem autem a pena persone debita pro actuali peccato totaliter quantum ad efficaciam in praesentivita adipiscuntur illi qui participes fiunt meriti passionis christi in baptismo: vnde in baptizato nulla pena satisfactoria exigitur. Qui autem peccant post baptismum: et postea participes fiunt meriti passionis christi per penitentie sacramentum liberationem a parte pene predicte adipiscuntur virtute clauium.
¶ A tertia autem pena passio christi in presenti non liberat: sed ad illam nos prouocat: quandiu sumus in statu merendi: quanuis christus per suam passionem meruerit: vt in illis qui vsque in finem sunt participes meriti passionis sue: nulla talis pena in futuro possit esse.
¶ Ad 3m dicendum quod non conludit: quin praedicta liberatio sit per passionem christi: sed quod deus sic ordinare potuit vt fieret par aliam viam.
¶ Secundum etiam bene concludit de liberatione: quam tum ad sufficientiam: et quantum ad efficientiam in futuro: non tamen in presenti: quia quamuis pena nature: nobis debeatur: propter originale peccatum: non tamen statim remoueri debut a nobis: deleto originali peccato: per rationes allegatas ab Augu. in corpore questionis. Et quia est vt dicit Augu. in. c. supra allegato: valet ad demonstrandam huius vite miseriam: vt illa vbi erit beatitudo vera: atque perpetua: desideratur ardentius: et instantius inquiratur.