Articulus 2
Articulus 2
Quaestio 1
utrum christus nos redemit
Questio I Rimo ostendo: quod christus nos non redemit Augu. 13 de trini. c. 12. dicit de deo: quod nec hominem a lege sue potestatis ammisit: quando in diaboli potestate esse permisit: ergo homo semper fuit possessio ipsius christi: sed nullus quod suum est redimit: ergo christus nos non redemit.
¶ Item si nos redemit: ab aliquo possessore nos non redemit: non a deo: quia optimum est esse in possessione dei: nec a diabolo: quia sibi precium pro morte non obtulit: ergo videtur: quod nos non redemit.
¶ Item ab iniusto possessore res per verum dominum non debet redimi: sed euincieset diabolus iniuste possidebat hominem: secundum Ansel. li. 1 Cur deus homo. c. 7. Quamuis hoc a deo iuste permitteretur: propter hominis peccatum ergo cum deus fuerit verus dominus hominis: non debuit ipsum redimere: sed de potestate diaboli per victoriam eripere.
Contra prima Petri. i. non corruptibilibus auro iet argento redempti estis de vera nostra conuersatione paterne traditionis: sed precioso sanguine: quasiagni incontaminati: et immaculati iesu christi.
Respondeo quod christus per passionem suam nos redemit: quia propter peccata nostra iuste permittebat deus: nos esse in diabolica seruitute: per peccatum est eramus obligati pene eterne: et alienati: non a dei potestate: cui cuncta subiecta sunt: sed a clara dei visio. ne: ad quam familiares admittuntur. Dico ergo: quod christus in hoc: quod moriendo vicit diabolum: redemit nos ab eius seruitute: sicut aliquis rex per laborem certaminis: regnum suum dicitur redimere ab aduersario: qui prius detinebat iniuste. In hoc est: quod per mortem suam satisfecit deo pro peccatis nostris: propter que obligati eramus pene eterne: vere dicitur nos ab illa pena redemisse: sicut aliquis sacrifaciens iudicipro culpa homicide: redimit illum homicidam a morte. Inhoc est: quod summo patri seipsum moriendo pro nobis obtulit sacrificium: quo nos deo reconciliauit: et ianuam ad videndum deum nobis aperuit: vere dicitur nos redemisse: quia redimere est illud: quod suum erat: vel esse debebat sibi restituere: maxime in cio interueniente: homo autem familiaris esse deo debebat: ad quam familiaritatem restitutus est christi passione.
Ad primum dicendum quod nulus quod suum est edimit eo modo: quo suum est: homo aut erat ipsius dei: inquantum erat sub eius potestate: sed non erat quantum ad samiliaritatem: sed quantum ad hoc erat a deo alienatus: et sic potuit ipsum redimere.
¶ Ad secundum dicendum quod non redemit de potestate diaboli: et a pena eterna: nec tamen diabolo precium obtulit: quia nullum ius habebat in nobis: sed precium obtulit summo indici: vt nos de diabolica potestate eriperet: et obligationem: qua eramus obligati pene eterne relaxaret.
¶ Id terti um dicendum quod quamuis diabolus hominem iniuste possideret: tamen quia homo meruerat vt a diabolo permitteretur possideri ideo magis decuit ipsum a diabolica potestate redimi quam ipsum per solam potentiam euinci et est vt sic daretur exemplum hominibus praeponendi iustitiam potentie: vnde Augu. 13 de tri. c. 13. Placuit deo vt propter erudiendum hominem de diaboli potestate non potentia diabolus: sed iustitia vinceretur atque ita et homines imitantes christum iustitia quaererent diabolum vincere non potentia.
Quaestio 2
utrum tota trinitas nos redemit
Questio II. SEcundo queritur vtrum trinitas nos redemit: et videtur quod non Augu. 13 de trinitate c. 14. loquens de nostro redemptore: dicit quod illum esse opus erat hominem: et deum sed tota trinitas non est homo: ergo tota trinitas nos non redemit.
¶ Item ille solus nos redemit: qui pro nobis satisfecit: sed solus filius pro nobis satisfecit: quia solus pro nobis passus est ergo solus filius nos redemit.
¶ Item filius nos redemit non secundum naturam diuinam: quia tunc frustra assumpsisset naturam humanam: ergo fuit redemptor noster secundum humanam naturam: sed nulla persona naturam humanam assumpsit: nisi filius: ergo nulla persona nos redemit nisi filius.
Contra magister in littera mediator dicitur in scriptura solus filius. Redemptor vero aliquando et pater: vel spiritus sanctus.
¶ Item Io. 3. Sic deus dilexit mundum: vt filium suum vnigenitum daret: sed ille qui dat praecium redemptionis redimit: ergo pater nos redemit: sed constat quod filius nos redemit. Omnis autem effectus qui est a patre et filio est est a spiritu sanctio: quia per vnam potentiam operantur: ergo tota trinitas nos redemit.
¶ Item Augu. 13 de tri. c. 11. Omnia simul pater et filius et amborum spiritus pariter et concorditer operantur: cum iustificati sumus in christi sanguine: et reconciliati sumus deo per mortem filii eius: ergo tota trinitas concorditer nostram redeptionem operata est ad quod sequitur: quod tota trinitas nos redemit.
Respondeo sic illi vere redimunt captiuum: qui per sua redemptione dant precium ille tamen specialius dicitur redimere: qui pro captiui redemptione vitam suam offert pecio. Sic tota trinitas vere redemit nos n hoc: quod ipse dedit filium pro praecio redemptionis nostre. Filius tamen specialius dicitur nos redemisse: quia non tantum dedit praecium redemptionis nostre: sed ipsemet fuit praecium: quo redempti sumus. Ipse enim pro nostra redemptione posuit vitam suam: quod predixit Io. 10. dices. Aimam meampono pro ouibus meis: et apostolus ad Gala. 2. dicit de ipso dilexit me: et tradidit semetipsum pro me: et ideo sibi appropriatur nomen redemptoris.
Quaestio 3
utrum solus christus sit mediator
Questio III Tertio queritur vtrum solus christus sit mediator et videtur quod non: quia ille mediator est inter nos et deum: qui nos reconciliauit deo: sed hoc maxime videtur conuenire spiritui sanctio: qui est amor et secundum Dion V. 4. c. de diui. nomini. Omnis amor est vis vnitiua: ergo non solum silius est mediator inter deum et genus humanum.
¶ Item Dion V. 4. c. angelice hierarchie dicit diuinas illuminationes per angelos ad nos peruentre tanquam a diuino legali ordine: illud legaliter ponente: hoc per primo 2o in diuinum reduci: ergo angeliinter nos et deum sunt mediatores.
¶ Item deutero. 5. dicit Moyses. Ego sequaester et medius sui inter deum et nos: ergo praelato conuenit ratio mediatoris inter hominem et deum: solus ergo filius mediator non est.
Contra Aug. 9 de ci. dei. c. 15. Mediatorem inter nos et deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem: et betitudinem permanentem: vt per illud quod transit congrueret morituris: ad illud quod permanet transferret ex mortuis: sed solus filius habuit mortalitatem: ergo sibi soli conuenit esse mediatorem.
¶ Item Augu. infra eodem. c. Non multis: sed vno mediatore opus erat: sed constat: quod christus fuit mediator vt dicit ibidem: ergo solus est mediator.
Respondeo quod loquendo de vniuersali reconciliatione inter deum et genus humanum: solus christus fuit mediator: quod autem fuerit mediator: aperte testatur apostolus I Timo. 2. dicens. Unus enim deus: vnus et mediator dei et hominum homo christus iesus: qui dedit semetipsum pro omnibus. Quod autem nullus alius fuerit mediator patet sic. Deus est superiore genus humanum inferius: mediatorem autem inter superiorem: et inferiorem oportet habere communicantiam cum vtroque: per quam possit reconciliare inferiorem superiori. Solus autem christus talem communicantiam habuit inter deum et genus humanum. Cum humano enim genere communicabat immortalitate: cum deo in betitudine tali: per quam superior erat omni homine: et deo acceptissimus: que duo secundum diuinam ordinationem erant necessaria in illo: per quem tanquam per mediatorem: genus humanum reconciliandum erat deo: vt per mortalitatem: pro humano genere posset pati: et per aliud: ita esset deo accepta sua passio: vt eam reputaret pro omnibus peccatis humani generis satisfactionem condignam. Predicta autem communicantia non inuenitur in patre: et in spiritu sanctio: quia mortales non sunt: nec in aliquo angelo: nec in alio homine: quia et si alii homines heberent mortalitate: non tamen cum mortalitate habebant supradictam beatitudinem: nec aliquis alius homo erat: cuius dignitas totius generis humani excederet dignitatem: quam dignitatem habuit christus homo: per hoc quod diuine persone in eo vnita fuit natura humana.
Ad primum in oppositum dicendum: quod non quicunque facit pacem inter partes: potest dici mediator si enim homo sibi reconciliat alium: non propter hoc potest dici mediator in se: et illum: sed ille qui aliquo modo differt ab vtraque parte: et habet talem communicantiam cum vtraque parte: per quam fecit reconciliationem: vnde spiritus sanctus: et si reconciliauerit nos deo: non tamen sicut mediator.
Quaestio 4
utrum sit mediator secundum humanam naturam
Questio. IIII. QUarto queritur vtrum christus sit mediator secundum humanam naturam: et videtur quod non: magister in littera loquens de christo dicit: nisi ita medius sit: vt deus sit propter diuinitatis naturam: et homo propter humanitatis naturam: quo in ea humanaconciliantur diuinis. q. d. esse non posset: ergo mediator est ratione vtriusque nature.
¶ Item ratione extremi: non est mediator: sed humana natura est vnum de extremis: inter que mediauit christus: quia mediauit inter deum et hominem: ergo non est mediator ratione humane nature.
¶ Item mediator habet rationem medii in vniendo extrema: sed in medio concurrit extremorum natura: ergo christus mediator fuit ratione diuine nature: et hume simul.
Contra Augu. I. libro de tri. c. 7. dicit: quod homo christus iesus in forma serui suit mediator dei: et hominum.
Respondeo quod christus est mediator dei: et hominum secundum humanam naturam: non absolute consideratam: sed inquantum in persona christi est vnita diuine nature: quia secundum hoc: christo conueniunt ea que requiruntur ad mediatorem: quia secundum illam: est infra deum: et supra alios homines: et consicat cum deo in iustitia et beatitudine: non essentialiter: sed participatiue: cum homine autem communicauit in mortalitate: et est secundum illam mortem sustinuit: per quam deo reconciliatam est genus humanum secundum autem diuinam naturam: non est infra deum: nec communicat cum homine in mortalitate. Unde mediator dici non potest: ratione diuine nature: nec ratione vtriusque nature simul: quia mediator debet difserre ab extremis inter que mediat: sed quamuis christus in quantum homo differat a deo: tamen inquantum deus: et homo simui proprie non differt a deo. Res enim aliquid de sua ratione comprehendens: loquendo proprie non differt realiter ab illa re: quam de sua ratione comprehendit: inquantum tamen in persona christi due nature conueniunt: posset secundum aliquos dici medius inter deum: et homines puros
Ad primum in oppositum dicendum quod non plus concludit: nisi quod christus non potuisset esse sufficiens mediator inter deum et genus humanum: nisi esset deus et homo: et hoc est verum: sed ex hoc non sequitur: quod non fuerit mediator ratione humane nature: quia humana natura christi adepta est illam dignitatem: per quam secundum illam: christo potuit conuenire ratione mediatoris.
¶ Ad secundum dicendum: quod illa natura humana singularis: quie est in christo reconciliatione non indiguit. Unde nec fuit vnum de extremis: inter quie christus mediauit.
¶ Ad tertium dicendum: quod quamuis mediator exerceat actum medii in vniendo disiunctos: non tamen idem penitus est esse mediatorem et medium: et ideo si ponatur quod christus sit medius: inter deum et puros homines ratione diuine nature et humanesimul non propter hoc: oportet ponere quod secundum illam rationem sit mediator: vt potest dici quod cum dicitur: quod in medio concurrit extremorum natura: non oportet hoc semper esse verum: quantum ad essentiam extremorum: quia est in coloribus mediis: non est aliquid de essentia extremorum colorum sed sufficit quod in medio concurrant secundum aliquam participationem vel similitudinem: et sic extremaconcurrunt in natura humana persone filii dei vnita: secundum quod in corpore questionis ostensum est.