Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Mors ergo christi nos iustificat: dum per eam charitas excitatur in cordibus nostris. Hic non tangit magister totam rationem: per quam iustificati sumus per passionem christi: sed rationem principalem praesupponit: que est: quia per suam passionem christus omnibus nobis meruit de condigno quantum ad sufficientiam et iustificationem. Quia per fidem mortis eius a peccatis mundamur. hec est ratio praesupponit illam principalem rationem: qua dicimus: quod christus per suam passionem nobis meruit merito condigni iustisicationem. Morte quippe sua vno verissimo sacrificio etc. collige ex peredictis: quod per christum dicimur iustificari: tanquam per hostiam oblatam: et creditam et amatam: per passionem enim suam iustificauit nos per modum meriti disponentis: et exempli excitantis: et exemplaris dirigentis. In corda vbi diabolus habitat supple per effecctum malitie: non per essentiam omnium culparum chyrographadeleta sunt. Chirographum dicitur a chiros: quod est manus et graphos: quod est scriptura: quasi scriptura manualis: qua scribitur obligatio debitorum creditoribus suis. Unde chirographum culpe: dicitur memoriale: quo anima tenetur obligata alicui persone: et illud est dicitur chirographum decreti: quia talis obligatio consurgit ex culpa: tanquam ex marito: et ex diuinasententia: tanquam ex decreto. Hec autem chirographa per christi passionem deleta sunt: inquantum per ea: quantum ex parte sua est: euadimus punitionem diuine iustitie: et accusationem diabolice nequitie: et remurmurationem conscientie: cepitque nos quasivernaculos possidere. Uernaculus diminutiuum est de verna: quae est idem: quod seruus in domo natus: possidebat ergo nos diabolus: quasi vernaculos non iuste quantum erat ex parte sua: quia sicut dicit magister de sequenti. c. 2. iniuste diabolus quantum ad se tenebat hominem: sed homo iuste tenebatur: quia nunquam diabolus meruit habere potestatem super hominem. Sed homomeruit per culpam pati diabolicam tyramnidem. Non iuste: sed violenter homo ei tolli videretur: qui se illi sponte subiectus. Et bene dicit videretur: quia si deus per potentiam hominem de potestate diaboli eripuisset: nullam iniuriam diabolo fecisset: cum tyrannizandi super hominem nullum ius haberet. Si enim homo per se esset: vel angelus in homine facile peccaret. quod est sic intelligendum quod sacile peccaret homo ab angelo assumptus. Sed mediator in scriptura dicitur solus filius: hoc in questionibus expositum est: impleuit illa sacramenta idest sacra¬ secreta scilicet penalitates et passiones: quas propter nos sustinuit.

¶ Quomodo ergo nos diligenti deo sumus reconciliati.

¶ Contra nullis reconciliatur diligenti: sed odienti.

¶ Respondeo antequam essesnus deo reconciliati per christi passionem deus non diligebat nos illa speciali dilectione: et familiari per quam homines admittit ad claram sue essentie visionem: sed tamen nos diligebat nobis communicando multas participationes sue bonitatis: et in hoc: quod ordinauerat viam per quam eramus victuri ad visic nem praedictam. Reconciliati ergo fuimus ei inquantum ante reconciliationem non habebat dilectionem primo modo dictam: sed ante mundum: priusquam nos aliquid essemus.

¶ Contra nihis diligit nisi bonum: sed antequam essemus nullam habebamus bonitatem.

¶ Respondeo quamuis antequam essemus: nulla bonitatem haberemus in actu: tamen bonitas quam habituri eramus iam a deo erat cognita: et bonum cognitum amari potest: etiam si non sit in effectu.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram