On this page
Praeambulum
Praeambulum
SI vero queritur etc Superius determinauit magister de effectu passionis: hic determinat de eius conuenientia: et diuiditur in partes duas.
¶ Prima in duas. Primo ostendit illum modum fuisse conuenientem per rationem assumptam a diuina misericordia et per rationem assumptam a diuina iustitia. ibi. Est et alia ratio Et ista in duas. Primo ostendit quod diabolus victus est per iustitiam.
¶ Secundo reddit rationem: quia christus eum vincere noluit tantum per potentiam. ibi. Ideo autem potentia. Tunc sequitur illa que diuisa fuit superius distin. 18 que ibi incipit. Christus ergo est sacerdos: in qua agit de causa passionis effectiua. Et diuiditur in partes duas. Primo determinat de causa effectiua passionis ex parte operis operantis. Secundo ex parte operis operati. ibi passio igitur.