Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Sic et iustitia superatur diabolus non potentia supple tantum superatus enim fuit per iustitiam et potentiam simul ut prius ageret quod oportuit supple praeposita diuina ordinatione. Christus est sacerdos hostia et praecium. Sacerdos inquantum obtulit: hostia inquantum fuit oblatus pro nostra reconciliatione cum deo praecium inquantum vita sua fuit data pro nostra liberatione a malo. hic distinguendum est scilicet quod duplex est opus. videlicet opus operans et opus operatum. Primum opus non fuit idem dei et iudeorum: sed secundum quia opus operatum bonum fuit ex intentione dei: tamen preter intentionem iudeorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram