Post predictas considerandum est.
Superius
determinauit magister de effectu passionis: et
conuenientia et causa effectiua: hic determinat de
statu christi in morte: et diuiditur in partes duas
quia primo determinat de statu christi in morte quantum ad
horam mortis.
¶ Secundo quantum ad sequens tempus distin. sequenti ibi. hic quaeritur.
¶ Prima in duas.
¶
Primo inquit vtrum in mortem diuinitas fuerit separata ab
anima et a carne.
¶ Secundo determinat de separatione
anime a carne. ibi. Recedente vero anima.
¶ Prima in tres.
¶ Primo mouet questionem: et opponit ad partem
falsam.
¶ Secundo determinat veritatem ibi. Quibus
respondemus.
¶ Tertio suam determinationem
confirmat per auctoritatem. ibi. Sicut Augu.
¶ Secunda
istarum diuiditur in partes tres.
¶ Primo determinat
veritatem.
¶ Secundo opponit contra suam
determinationem. ibi. Alii quocumque auctoritati.
¶ Tertio soluit
opinionem. ibi. quibus respondemus: quod si his verbis.
Circa hanc distin. querendum est
principaliter de tribus.
¶ Primo de christi
morte.
¶ Secundo de conuenientibus
corpori christi per separationem anime.