Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram fidei sacramentum a philosophicis argumentis liberum est quia articuli fidei per rationes physicas sufficienter probari non possunt: cum ex articulis fidei per rationes necessarias probare possumus conclusiones: que ex illis sequuntur tanquam ex principiis. Una eademque vnione vnitus erat anime in inferno: et carni in sepulchro quod non est sic intelligendum: quin ex parte terminorum: qui sunt anima et corpus quamdiu separata fuerunt essent due relationes vnionis in actu: sed quod erant vnius rei scilicet diuine persone: et quod ex parte diuine per sone erant similes quamuis vtraque esset secundum rationem: vnio nes autem anime et corporis ad diuinam personam erant relationes secundum rem. Ergo nec in tempore: nec in loco sapientia est ibi loquitur de sapientia eterna: que non est in tempore: nec in loco localiter: nec etiam diffinitiue. Ubique enim presens est. Ubique totus est: sed non totum hoc parum post sufficienter exponitur cum dicit quod totum ad naturam refertur: totus autem ad hypostasim. hypostas. enim vbique est: quia infinita est: sed natura eius humana non est vbique: quia limitata est.

¶ Solet etiam queri sicongruenter dici possit filius hominis vel ille homo descendisse de celo.

¶ Respondeo quod sic quia ad veritatem proponis sufficit quod predicatum ei conueniat ratione suppositi vt superius dictum est: filius autem dei quiest suppositum hominis christi de celo descendit non locum mutando: sed nostram assumendo naturam Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo: quod est intelligendum virtute propria: quia multi alii ascendunt in celum virtute diuina. Hec de corrigia calciamenti dominici dicta sufficiunt. Calciamentum est humanitas christi: corrigia vnio diuinitatis et humanitatis. Regis idu mee christus. vnde psalmus in persona christi. In idumeam extendam calciamentum meum. Ossa illius regis sunt sacramenta humanitatis que resoluentur vsque ad cinerem quando per questiones nimis curiosas vergunt ad quandam inutilitatem quod dissuadet magister.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram