Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

CUm vero supra perhabitum sit christum plenum gratia etc. Superius determinauit magister de his que concurrunt ad restaurationem humani generis: ex parte restaurantis que fuerunt filii dei incarnatio: in qua fuit restauratio humani generis incohata: et eius secundum naturam humanam passio in qua fuit restauratio humani generis consumata. Hic determinat de his que concurrunt ad predictam restautionem: ex parte humani genoris reparandi que sunt virtutum adeptio: et mandatorum obseruatio: et diuiditur in parter duas.

¶ Primo determinat de virtutibus.

¶ Secundo de mandatis. Distin. 7. ibi Sed iam distributio decalogi.

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat de virtutibus secundum se.

¶ Secundo de earum connexione. Di. 36 ibi. Solet etiam queri.

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat de virtutibus.

¶ Secundo de septem donis spiritus sancti. Di. 34. ibi. Nunc de septem donis.

¶ Prima in duas. Primo de. terminat de virtutibus theologicis.

¶ Secundo de cardinalibus. Di. 33. ibi. Post perdicta de quatuor virtutibus.

¶ Prima in tres.

¶ Primo determinat de fine.

¶ Secundo de spe. Di. 26. Est autem spes virtus.

¶ Tertio de charitate. Di. 27. ibi. Cum autem christus.

¶ Prima in tres.

¶ Primo determinar de fide quantum ad eius essentiam.

¶ Secundo quantum ad eius obiectum siue materiam. Di. 25. seq. ibi. Hic queritur si fides.

¶ Tertio quantum ad eius sufficientiam. Di. 35 ibi.

¶ Predictis adiiciendum est.

¶ Prima in tres.

¶ Primo dicta dicendis continuat.

¶ Secundo fidem describit seu notificat. ibi. Fides enim est.

¶ Tertio illam notificationem explanat. ibi. Accipitur autem fides. Et ista in duas.

¶ Primo experlanat qualiter fides est virtus.

¶ Secundo qua liter per eam creduntur que non videntur. ibi. Notandum quoque est.

¶ Prima in tres

¶ Primo explanat: qualiter fides est virtus.

¶ Secundo comparat fidem informem ad formatam. ibi. Si vero queritur vtrum illa informis.

¶ Tertio ostendit in quo sensu concedendum sit fidem esse vnam ibi. Cumque diuersis modis.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit qualiter fides est virtus.

¶ Secundo ponit differentiam inter credere deum et deo et in deum. ibi Sed multum interest. Pars illa que ibi incipit. Notandum quoque diuiditur in partes tres.

¶ Primo explanat qualiter per fidem creduntur que non videntur.

¶ Secundo illam explanationem confirmat per fidei diffinitionem: quam ponit philosophus. ibi. Ait enim apostolus.

¶ Tertio super illam diffinitionem mouet quandam dubitationem. ibi. Si vero quaeritur an hec descriptio spei conueniat.

CIrca hanc distinctionem queruntur principaliter octo.

¶ Primo de habentibus in generali.

¶ Secundo de virtutibus in generali.

¶ Tertio de virtutibus theologicis in generali.

¶ Quarto de fide quantum ad eitus essentiam.

¶ Quinto de fide per comparationem ad suam formam que est charitas.

¶ Sexto de fide per comparationem ad subiectum.

¶ Septimo de fide per comparationem ad scientiam: et ad suam causam.

¶ Octauo de side per comparationem ad gratias gratis datas.

PrevBack to TopNext