Circa litteram
Circa litteram
CIrca littera. In nobis edificatur fidei sece sicut fundamentum spiritualis edificii. Que tamen non proprie dicitur fides sed veritas. Hic accipitur veritas pro aperta visione veritatis que nunc creditur quam visionem habebimus in futuroUt ex fide verborum transeat iustus in fidem rerum. Hic extendit nomen fidei ad quancumque cognitionem veritatis cum assensu: et hoc modo clara visio patrie fides dicitur quod tamen non potest dici nisi equocando nomen fidei. Est tamen de his que visu interiori vt cumque capiuntur.
Contra fides est non apparentu: sed que videntur: non tantum visu exteriori: sed etiam interioriapparentia sunt.
Respondeo cum dicitur ideu ese non appartentium hoc intelligitur de apparentia que est per claram visionem dei: de qua visione predictum verbum magistri non intelligitur.
¶ Alia sunt que nisi. intelli¬ gamus non credamus: alia que nisi credamus non intelligemus. Quedam enim sunt credibilia que non sunt omnino super facultatem nostre naturalis cognitionis que sunt antecedentia ad articulos fidei: et haec a multis prius intelliguntur quam credantur quamuis hoc de necessitate fides non requirat: sed de congruitate ad maiorem veritatis manifestationem. Quedam aut. sunt credibilia que simpliciter sunt supra facultatem nostre naturalis cognitionis: vt sunt articuli fidei: et hoc prius creduntur quam inteligantur: intelligere tamen quid est quod dicitur per nomen simplititer preexigitur ad fidei cognitionem. Cognitio vero certa non perficitur nisi post hanc vitam. Quod intelligendum est de cognitione que est respectu articulorum fidei: et de cognitione que excludit omne enigma.
On this page