Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram. Rediderunt in carnem apostasie non sunt infidelitatis species. venturum scilicet implicite vel explicite. Nec vixerint nec viuent nisi ex fide incarnationis ifide scilicet implicita vel explicita. Nemo liberatur a damnatione que per Adam facta est nisi per fidem iesu christi. per fidem scilicet explicitam vel implicitam. Tredunt enim que ignorant habentes fidem velatam in mysterio. Credunt scilicet implicite que ignorant id est que nesciunt explicite. Quibusdam videtur quod suffecerit illis quatuor tantum credere scilicet natiuitatem: mortem: resurrectionem: aduentum ad iudicium. sub natiuitate comprehendens incarnationem: per resurrectionem et aduentum ad iudicium: dantur etiam nobis intelligi christi in celum ascensio. Et ita per fidem venit ad opera: quia propter fidem incarnationis et spem redemptionis multas elemosynas: et multa alia bona opera faciebat. Et quantum amamus tantum de spe presumimus.
¶ Presumimus id est speramus. Et quia charitas mater est omnium virtutum. inquantum per charitatem formantur: in quo tamen proprie loquendo realiter magis assimilatur patri quam matri: eo quod vis formatiua conceptus est a patre. Non quod sides et spes causa vel tempore charitatem omnium bonorum matrem precedant. Quod intelligendum est de fide et spe formata: vel hoc ideo dicit: quia cum charitate: fides et spes simul infunduntur. Sed illa sine charitate esse possunt. scilicet prout sunt informes: vt patet per litteram sequentem.
On this page