Distinctio XXVI
Est autem spes virtus etc. Superius
determinauit magister de
fide: hic determinat de spe et diuiditur in partes
quatuor.
¶ Primo ostendit quid est spes.
¶
Secundo ostendit differentiam inter ipsam et fidem. ibi.
Et sicut fides.
¶ Tertio inquirit vtrum spes fuerit in
christo ibi. Post hec superest.
¶ Quarto inquirit vtrum
spes fuerit in sanctis patribus dum erant in
limbo ibi. De antiquis vero patribus.
Circa hanc distinctionem querendum est
principaliter de sex.
¶ Primo de pas sionibus
in generali.
¶ Secundo in speciali de passione
spei.
¶ Tertio de virtute spei quantum ad eius essentiam
absolute.
¶ Quarto de ipsa in comparatione ad eius obiectum actum et causa:
¶ Quinto de ipsa in comparatione ad eius subiectum.