Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. Quatuor enim diligenda sunt. Nota quod hic non enumerat diligenda ex charitate: quibus non conuenit beatitudo per essentiam nec per participationem directam: nec per redundantiam: et ideo hic non enumerantur creature intellectu carentes ad essentiam hominis non pertinentes: que tamen diligende sunt ex charitate aliquo modo qui dictus est in questionibus. Unum quod supra nos est scilicet deus. Nota hic quod angeli aliquo modo super nos sunt quo ad naturam inquantum sunt nobilioris speciei. Alio modo iuxta nos dicuntur quo ad naturam inquantum scilicet beati sunt per participationem sicut et homines: vnde comprehenduntur sub dilectione proximi: vt autem quisque se diligat precepto opus non est: non scilicet vt se diligat naturali affectio ne: sed precepto opus fuit vt se diligeret modo ordinato et ex charitate.

¶ Uel potest dici sicut dicit magister in littera quod non erat opus id tradi speciali precepto vt quisque se vlcorpus suum diligeret: quia hoc in illo precepto continetur. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Nemo carnem suam vnquanodio habuit non scilicet per se. per accidens autem aliqui odiunt carnem suam: sicut illi a se interimunt: eo quod in vita ista detinentur in aliquo statu odibili.

¶ Quem etiam secundum hominem magis quam nos: sed non quantum deum debemus diligere.

¶ Contra ipse christus inquantum homo continetur sub dilectione proximi: sed magis debemus diligere nos met ipsos quam proximos.

¶ Respondeo quod sicut humanitati christi non debecultus latrie nisi inquantum exhibetur sibi per verbum cum quo vna adoratione adoratur: sic dico quod humanitati christi non debemus principalitatem dilectionis super nos nisi inquantum diligimus illum hominem qui est noster creator et redemptor: qui cum sua humanitate vna dilectione diligitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram