Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Distin. XXIX Post predicta de ordine charitatis etc. Superius determinauit magister de his que diligenda sunt ex charitate: hic determinat de ordine diligendi ex charitate: et diuiditur in partes duas.

¶ Primo de terminat de charitate quantum ad ordinem diligedi.

¶ Secundo quantum ad perfectionem meriti distinctione sequenti ibi. hic solet queri.

¶ Prima in tres.

¶ Primo determinat de ordine diligendi ex charitate in comparatione ad ea que per charitatem diliguntur.

¶ Secundo in comparatione ad ea beneficia que per charitatem impenduntur ibi. Unde etiam sepe.

¶ Tertio per comparationem ad gradus qui in charitate inueniuntur ibi. Sciendum quoque.

¶ Prima indiuisa.

¶ Secunda diuiditur in duas.

¶ Primo ponit magister circa hanc materiam diuersorum opiniones.

¶ Secundo soluit incidentes dubitationes ibi. Solet etiam que ri si parentes.

¶ Prima in quatuor.

¶ Primo ponit magister opinionem dicentium quod omnes proximi equaliter diligendi sunt affectu non effectu.

¶ Secundo responsiones eorum ad auctoritates que videntur dicere. Non omnes proximos equaliter diligendos affectu ibi. Quibus obuinat.

¶ Tertio ponit opinionem dicentium: quod omnes homines equaliter: diligere debemus sicut nos affectu ibi. Quorum nonnulli.

¶ Quarto magister ponit opinionem cui consentire videtur scilicet quod non dmens homines equaliter diligendi sunt: neque affectu: neque effecctu ibi. Uerum quia premissa verba.

¶ Illa pars in qua soluit incidentes dubitationes: que ibi incipit. Solet etiam queri diuiditur in tres secundum tres dubitationes quas dissoluit. Quarum vna oritur ex alia secunda ibi. Uerum tamen latebrosa. tertia ibi. Queri etiam solet I

PrevBack to TopNext