Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram perspicua est absolutio. Planum est enim quod maioris meriti est diligere amicos et inimicos quam amicos tantum An vnus et idem motsit erga amicum et inimicum: contra non videtur hoc debere poni sub dubio: quia cum secundum philosophum secundo topi. Non possumus simul plura vt plura intelligere. Uidetur quod non possumus simul plura diligere.
¶ Respondeo quod simul possumus intelligere plura ordinata inter se: vel sub vna ratione: vel percipiendo conatum intellectus: intelligendo quodlibet eorum diminute et confuse: ideo potuit poni sub dubio an vnus: et idem motus sit erga amicum et inimicum vel duo. Inde potior vbi est ardentior quod non est intelligendum de ardore proueniente ex aliqua naturali vel acquisita dispositione subiecti: sed proueniente ex magnitudine hitus charitatis. Maioris esse virtutis diligere inimicum etc. hoc intelligas vt in quaestione expositum est. Uerba illius sponsionis.
On this page