Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio. XXXI 2 lud quoque praetereundum non est etc. Superius de terminauit magister de charitate qua diligimus deum quantum ad eius essentiam: et de numero diligendorum ex charitate et de charitate quantum ad ordinem diligendi: et quantum ad perfectionem meriti: hic de terminat de eius duratione et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat de duratione charitatis in via.

¶ Secundo de eius duratione in patria ibi. Aduertendum est est. Prima in tres.

¶ Primo circa durationem charitatis in via tangit quorudam errorem. Secundo ponit illius erroris reprobationem. ibi. Quos ratio vincit. Tertio auctoritatum bus innitebantur determinationem. ibi. Quod vero apostolus. Illa pars queincipit. ibi. Aduertendum est. diuiditur in partes duas.

¶ Primo inquirit. Utrum charitas remaneat in comprehensoribus

¶ Secundo vtrum in christo fuerit ordo charitatis superius dictus. ibi. Nunc autem superest inuestigare. Circa hanc distin. querendum est principaliter de tribus.

¶ Primo de duratione et efficacia charitatis in via.

¶ Secundo de librovite.

¶ Tertio de duratione charitatis in patria.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum