Distinctio. XXXII
Remissis adunciendum est etc. Superius
determinauit magister de
charitate qua diligimus deum: hic determinat de
charitate qua deus diligit nos. Et diuiditur in partes
tres.
¶ Primo determinat de dilectione dei:
conmuniter respectu omnium creaturarum.
¶ Secundo specialius
respectu hominum. ibi. Consideratur enim
¶ Tertio agit de dilectio
ne dei respectu reproborum ibi. De reprobis vero. Prima
in duas.
¶ Primo diuine dilectionis ad diuersos ostendit
inequalitatem.
¶ Secundo assignat equalitatis rationem. ibi.
Cum autem dilectio. Secunda pars principalis: quae ibi incipit.
Consideratur diuiditur i partes duas.
¶ Primo ostendit qualiter
deus incipit aliquem hominem de nouo diligere.
¶ Secundo inquirit
vtrum eundem hominem diligat magis in vno
tempore quam in alio. ibi. Si vero queritur.
Circa hanc distin. querendum est principaliter de
duobus.