Circa litteram
Circa litteram
Crca litteram. Cui regenti ese subditum iustitie est scilicet mediante humilitate quae continetur sub iustitia eo modo quo ostendetur 4 li. domino concedente in tractatum de praesentia. Nullum bonum deo preponere. Mutanda est negatiua in affirmatiuam: sub hoc sensu quod ibi erit actus prudentie deum omni bono creato praeponere. Fortitudinis ei firmissime coherere non sicut obiecto quod sc non respicit deum aliqua virtus cardinalis: sed sicut fini: actum tamen habebit aliquem circa obiectum: vt in quodo nibus expositum est: et statim adhuc patebit Alios vsus tunc habebunt quam modo. Nec hoc est inconueniens. Uidemus enim quod motor grauis aliam actionem habet respectu grauis distantis a cetro quam respectu grauis existentis in centro: quia prima actio est causare motum: secunda causare quietem seu exclusionem motus: ita dico a simili quod temperantia alium actum habet respectu sui obiecti in distantia a fine quam in coniunctione cum fine. Et est primus actus moderare delectationes cardinales: secundus actus est causare in concupiscibili quietem per omnimodam exclusionem omnium delectationum carnalium. Et hunc actum exprimit augu. xiiii. de tri. c. ix. Ubi dicit quod in patria erit temperantie actus nullo defectu noxio delectari. Actus fortitudinis in distantia a fine esti. moderare audacias et timores: et periculo mortis resistere: in patria erit actus eius omnes tales passiones perfecte excludere firmando irascibilem in securitate.
On this page