Distinctio XXXIIII
NUnc de septem donis etc. Superius
determinauit magister de
virtutibus: hic determinat de septem donis spiritus
sancti: et diuiditur in partes duas.
¶ Primo
determinat de donis absolute.
¶ Secundo de ipsis
comparando vnum ad aliud distinctione sequenti ibi. Post premissa
diligenter considerandum est.
¶ Prima in duas.
¶ Primo de
terminat de donis in communi.
¶ Secundo de dono timo
moris in speciali ibi. Et quia de timore.
¶ Prima in duas.
¶ Primo mouet tres quaestiones de donis.
¶ Secundo eas
soluit ibi. Hec dona. Et hec in duas.
¶ Primo quaestiones
soluit.
¶ Secundo contra solutiones oppositionis ibi. His videtur
obuiare. Et ista in duas: quia primo opponit
¶ Secundo
soluit ibi. Ad quod dicimus.
¶ Illa pars in qua tractat
de timore in speciali diuiditur in tres.
¶ Primo
determinat de speciebus timoris.
¶ Secundo de earum perfectione et
impersectione ibi. De his eisdem.
¶ Tertio agit de
christitimore ibi. Cum autem timor pene.
¶ Media istarum
diuiditur in partes quatuor.
¶ Primo ostendit imperfectionem timoris
filialis ibi. Est autem.
¶ Tertio exemplifcando declarat
differentiam vbi vsque ibi. Non melius potes.
¶ Quarto
ostendit vtriusque efficaciam ibi. Sciendum tamen est.
CIrca hanc dist. querendum est principaliter de
duobus.