Text List

Circa litteram

Circa litteram

Irca litteram. Abi charitas est: rquid est quod possit de esse scilicet quod ideo dicitur quod sola sufficit in genere motoris vniuersalis quamuis alie virtutes exigantur in genere motoris particularis circa determinatam materiam: quas materis respicit charitas mediantibus aliis: sicut voluntas obiecta potentiarum inferiorum: vel potest dici quod nihil deest: vbi est charitas: quia sine aliis que sunt homini necessarie ad salutem esse non potest ¶Quanto minus inest virtus tanto magis inest vicium. Hic non accipitur vitium pro mortali peccato: quia nullum mortale peccatum stare potest cum aliqua virtute formata quantuncunque parua: sed pro quaedam pronitate ad malum quae est cupiditas: cuius diminutio nutrimetum est charitatis secundum Augu. libro 83 quaestionum. q. 36.

¶ Alii verius dicunt omnes virtutes et simul et pares esse in quo cumque sunt: vt qui in vna alteri par extiterit in omnibus eidem equalis sit ilcet hoc intellige: sicut explanatum est in quaestione de hoc facta. Illius est fortitudo prudentior. Non est ista denominatio per modum imherentie accidentis ad subiectum: sed quia vna inuat aliam ad suum actum. Non iustificationis gratia quod sic intelligendum quod ipsa mandata cerimonialia legis veteris non iustificabant ratione operis operati: poterant tamen iustificare ratione operis operantis id est interioris deuotionis ex qua fiebant: hoc intelligendo eo modo quo exponetur in quarto.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram