Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distin. XXXVIII SEd distributio decalogi. Supe rius determinauit magister de virtutibus: hic determinat de manda tis: et diuiditur pars ista in tres partes.

¶ Primo ponit diferntiam inter praecepta prime tabule et secunde.

¶ Secundo determinat de praeceptis prime tabule. ibi.

¶ Primum in prima tabula.

¶ Tertio de praeceptis secunde tabule. ibi. In secundua vero tabula.

¶ Secunda diuiditur in tres: secundum tria praecepta: secunda ibi. Secundum praeceptum est. tertia ibi.

¶ Tertium vero est.

¶ Illa pars in quae determinat de praeceptis secunde tabule diuiditur in tres.

¶ Primo determinat de primis quinque praeceptis secunde tabule.

¶ Secundo diffusius prosequitur aliqua pertinentia ad explanationem quanti praecepti. Di. seq. ibi. Sciendum est tamen.

¶ Tertio determinat de duobus vltimis praeceptis secunde tabule. Di. 40. ibi. Sextum praeceptum est.

¶ Prima in quinque: secundum quinque precepta.

¶ Secunda ibi. Secundum est.

¶ Tertia ibi. Tertium est.

¶ Quarta ibi. Quartum est.

¶ Quita ipsi. Quintum est praeceptum. Quarta istarum diuiditur in duas.

¶ Primo ponit quarti praecepti explanationem.

¶ Secundo ex hoc mouet: et soluit incidentem dubitationem. ibi. Si vero queritur.

CIrca hanc disti. quaerendum est principiter de quatuor.

¶ Primo de praeceptis morabilis in generali.

¶ Secundo in specieali de praeceptis prime tabule.

¶ Tertio de quatuor primis praectptis secunde tabule.

¶ Quarto ad maiorem declarationem quaeritur de praeceptis iudicialibus veteris legis. Querere autem de ceremonialibus magis pertinet ad librum quartum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum