Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram Si diabolus transfigurans se in angelum lucis credatur bone non est periculosus. quod intelligendum est si credens vltra non procedat: quia ille est error non iuris: sed facti: sed si vltra procederet adorando ipsum. vt pote si ille diceret se esse Christum: caderet in idolatriam nisi ipsum adoraret sub hac conditione si est Christus. Non in hereticorum sectam: sed in integritatem fidei quam ille hereticus se mentiebatur habere. supple diceretur consentire: quod verum est si illi heretico dicenti se esse Augustinum: ille fidelis assentiret in generali dicens se assenti re de fide sicut ille: si aut ille hereticus aliqua predicaret contra fidem et alius illi predicationi assentiret non excusa retur ab errore. et maxime si predicaret contra aliquem illorum articulorum quos quilibet fidelis vsum habens liberi arbitrii tenetur creder explicite. Ne vt adultera damnaretur. sicut enim dicitur Leuit. 21. Sacerdotis filia siepreheusa fuerit in stupro: et violauerit nomen patris sui flammis exuretur. beata autem virgo vt superius visum est ex altera parte erat de genere sacerdotali: et ideo s indei vidissent eam pregnantem et non maxitatam vo¬ luissent eam condemnare credentes quod ex fornicatione vel adulterio concepisset.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram