Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

SUperius deteriauit magister de matrimonio quo ad causam formalem et efficientem. Hic determinat de ipso quo ad finalem que in bonis matrimonii consistit.

¶ Et diuiditur in tres.

¶ Primo determinat de tribus bonis coniugii communiter.

¶ Secundo de bono fidei in quocumque coniugio specialiter de se. ibi. Sciendum est etiam.

¶ Tertio de bono fidei in coniugio patrum antiquorum specialissime di. 33. ibi. Queritur hic de antiquis.

¶ Prima in duas.

¶ Primo deterinat que et quot sint coniugii bona.

¶ Secundo qualiter excusant concubitum coniugalem. ibi Cum igitur.

¶ Prima in tres.

¶ Primo ostendit quod tria sunt coniugii bona

¶ Secundo ostendit quod intentio vitande prolis in contrahendo matrimonium excludit. ibi. Qui vero venenat.

¶ Tertio ostendit incidenter quando iudicandi sunt homicide qui procurant aborsum: et quando non. ibi. Hic queri solet.

¶ Illa pars que ibi incipit. Cum igitur. diuiditur in tres partes.

¶ Primo ostendit quando hec bona excusant coniugalem concubitum: et quando non. Secundo opposnit in contrarium ibi. Sed si concubitus.

¶ Tertio ostendit quo ambo coniuges se habent ad actu illum. ibi. Sciendum etiam. Secunda in tres.

¶ Primo opponit per auctoritatem

¶ Secundo per rationem: et Gregorii auctoritatem. ibi. Si forte.

¶ Tertio ponit auctoritatis Greg. determinationem. ibi. Hoc autem. Dinctio XXXI Circa hanc di. querendum est principaliter de tribus.

¶ Primo de bonis matrimonium excusantibus.

¶ Secundo de eorum habitudine ad matrimonium.

¶ Tertio de modo excusandi per illa coniugalem concubitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum