Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram. Ut permaneanti. scilicet sicut frater et soror. Et nubere non possunt. scilicet cum effectu carnalis copule. De quibus scriptum est. scilicet in legibus humanis. Maneant vtrique innuptii. scilicet quando non tan¬ tummodo est frigiditas ex parte viri: sed etiam tanta artatio ex parte mulieris quod nulli viro esset apta. Molitur. moliri est cum difficultate conari: et dicitur a mole. Tunc hi qui iurauerant periurii rei crimine teneantur. hoc intelligitur de viro et muliere: non de porpinquis: qui non iurauerunt nisi de credulitate. In veritate viri consistat scilicet nisi mulier per aspectum corporis sui probare voluerit virum esse mentitum. Reconciliari nequibunt. expone sicut statim exponit magister in littera. vel dic quod hoc non est tenendum vt dictum est in questionibus. Neutrum ex ipsis habeat. scilicet quantum ad ius exigendi carnale debitum: si incestus secutus est matrimonium cum altera. Si autem antecessit: cum nulla potest contrahere matrimoniale vinculum: loquitur enim de illo qui dormiuit cum duabus sororibus: non licet proprie vxori reddere debitum: hoc nontenetur nisi vir incestum commiserit de consensu vxoris. Nubat in domino. scilicet post mortem mariti: vt magister quasi statim post exponit in littera. In adulterio. scilicet incestuoso: vt exponit glo. super illud decretum. Nam quod alii adulteri contrahere possunt habes 3I1. q. 1. c. 2. Quicunque excepta fornicationis causa. quia post consumationem matrimonii non sit separatio:nisi sit in alterius penam: coniunx autem periurari non debet nisi pro sua culpa. et ideo quamuis maritus magis esset grauatus si vxor sua fieret leprosa et feda. tamen non sic separari posset ab ea quantum ad torum propter illam seditatem: sicuti propter illam fornicationem.
On this page