Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

SUperius determinauit magister principaliter de impedimentis antecedentibus matrimonium contrahendum. Hic determinat de impedimentis superuenientibus post matrimonium iam contractum: et diuiditur in partes tres.

¶ Primo ostendit quod propter adulterium licet vnum coniugem alterum dimittere.

¶ Secundo inquirit anliceat dimittenti cum alio vel alia matrimonia contrahere ibi: Si quis autem.

¶ Tertio an adulter cum adultera possint post mortem mariti matrimonium contrahere ibi. Solet etiam queri.

¶ Prima in duas

¶ Primo ostendit quod propter adulterium potest vnus coniumx alium dimittere.

¶ Secundo ostendit quod ille qui dimittit debet ab adulterio liber esse. ibi. Si vero queritur.

¶ Illa que incipit. ibi. Si quas. diuiditur in duas.

¶ Primo ostendit quod dimittens debet continere vel dimissam sibi re conciliare.

¶ Secundo adducit auctoritates que sonare videntur quod dimittendi non licet dimissam sibi reconciliare. ibi. Dicit tamen.

¶ Et ista in duas.

¶ Primo praedictas auctoritates ad ducit.

¶ Secundo eas exponit ibi. Sed hec omnia.

Distinctio. XXXVI

Circa hanc di. querendum est principaliter de tribus.

¶ Primo de coniugun separatione propter adulterium

¶ Secundo de quibusdam casibus circa illam materiam.

¶ Tertio de non coniunctorum coniunctione post adulterium.

PrevBack to TopNext