Text List

Articulus 4

Articulus 4

Distinctio. IIII.

COnsequenter queritur de quarto principali.

¶ Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum furia impediat matrimonium.

¶ Secundo vtrum incestus cum consanguinea vxoris.

Quaestio 1

PRimo ostendo quod furia n one impeditri monium: quia matrimonio non dirimitur nisi propter impedimentum perpetuum: sed de furia sciri non potest vtrum sit perpetua vel non. ergo furia. non dirimit matrimonium.

¶ Item dicit magister huius di. c. 3. et est. 32. q. 7. Nec furiosus. Nec furiosus nec furiosa matrimonium contrahere possunt: sed si contractum fuerit non separaretur: ergo quamuis furia impediat contrahendum: non tamen dirimit contractum.

Contra furia magis impedit consensum quam error quia magis tollit rationis vsum: sed error persone et conditionis seruitutis impediunt matrimonium contrahendum et dirimunt contractum: ergo furia multo fortius.

Respondeo quod autem furia sequitur matrimonium siue ratum siue consumatum: et tale matrimonium non dirimit 32 q. 7. Si qui matrimonium et illud decretum recitat magister huius di. c. 2. aut antecedit matrimonium. et tunc furiosus: aut non habet lucida interualla: aut habet: si non: nullum est matrimonium cum eo contractum: quia consentire non potest: et matrimonium contrahi non potest sine mutuo consensu libere voluntatis. si habet lucida interualla: aut contrahit illo tempore quo non habet lucidum interuallum: et tunc dicendum idem quod prius: aut contrahit in tempore quo habet lucidum interuallum: et tunc matrimo. nium tenet: quia in illo interuallo consentire potest.

Ad primum in oppositum dicendum quod aliud est de impedimento quod opposnitur actui matrimoniali: et de illo quod opponitur cause eius efficienti. primum enim matrimonium non dirimit nisi sit perpetuum secundum autem contractum ma¬ trimonium reddit nullum: si assit illo tempore quo contrahitur matrimonium: quia res non potest in esse prodire nisi per suam causam efficientem.

¶ Ad secundum dicendum: quod illud quod dicitur si contractum fuerit non separentur: sic debet exponi: si contractum fuerit ante furiam non separentur propter furiam sequentem.

Quaestio 2

Questio II

SEcundo queritur vtrum incestus cum consanguinea vxoris impediat matrimonium. Et videtur quod non: quia maius peccatum est cognoscere consanguineam propriam quam vxoris ceteris paribus: sed incestus cum consanguinea propria non impedit matrimonium: ergo nec incestus cum consanguinea vxoris.

¶ Item incestus non ponitur inter. 12. impedimenta matrimonii.

Contra 34q. 23 in lectum dicitur de quadam que se supposuit marito sue sororis quam ille cognouit credens esse vxorem suam: quod in eternum coniugio priuetur.

¶ Item. 32 q. 7. Quedam cum fratre. Quedam cum fratre sui viri dormiuit: decretum est vt adulteri nunquam coniugio copulentur. ris impedire matrimonium dupliciter potest intellegi. scilicet autem de matrimonio iam contracto: aut de contrahendo post mortem vxoris.

¶ Primo modo dico quod incestus predictus non soluit vinculum matrimonii: tamen incestuosus amittit ius petendi debitum ab vxore attinente illi cum qua incestum commisit. extra de eo qui cognouit consanguineam vxoris sue. c. 1. et etiam ab vxore non attinente illi cum qua commisit incestum eo. ti. c. Transmisse. tenetur tamen reddere debitum vxori petenti: vt habetur eo. c. post mortem tamen vxoris non licet sibi aliud matrimonium contrahere vt habetur eo. ti. c. i. et. c. Transmisse. quod est intelligendum nisi cum eo fuerit dispensatum. dispensaretur tamen cum eis si essent iuuenes. eo. ti. c. i. in glo. et argumentum ad hoc. 33. q. 2. In adolescentia: si tamen absque dispensatione contraxerit tenebit matrimonium: quia non est prohibito cum statuto irritante si factum fuerit contrarium: tamen ab illa vxore non licebit sibi debitum petere. tenebitur tamen reddere: et hoc probatur per illud quod dicitur eo. ti. Transt misse.

¶ Secundo modo. scilicet de matrimonio contrahendo: dico quod matrimonium postea contractum nullum est: et adulterium committitur: et incestus ratione affinitatis: vnde separandi sunt iudicio ecclesie: et mulier potest nubere: vir autem quantum est de rigore iuris nubere: non potest.

Ad primum in oppositum dicendum quod quamuis maius peccatum sit cognoscere consanguineam propriam quam vxoris: non tamen tantum iniuriatur vxori maritus per primum incestum sicut per secundum: nec propter primum incestum contrahit affinitatem cum vxore: sed contrahit eam propter incestum secundum: et ideo non sic priuatur iure petendi debitum ab vxore cognoscendo consanguineam propriam: sicut cognoscendo consanguineam vxoris.

¶ Ad secundum dicendum quod hoc impedimentum non numerarur inter alia: quia non dirimit vinculum matrimonii iam contractum: nec facit personas totaliter ille. gitimas ad aliud matrimonium contrahendum: potest tamen dici quod aliquo modo reducitur ad impedimentum affinitatis: et furia ad impedimentum erroris.

PrevBack to TopNext