Articulus 2
Articulus 2
¶ Primo vtrum matrimonium liberi cum ancilla quam credebat liberam: ratificetur per carnalem copulam sequentem
Quaestio 1
E primum respondeo quod aut copostulua carnalis sequitur certam cognitionem seruilis conditionis alterius coniugis aut probabilem praesumptionem: aut leuem suspitionem aut ista omnia antecedit non ratificat matrimonium praedictum: quia adhuc liber commiscetur ei ex priori consensu qui suit nullus. Si autem sequitur leuem suspitionem tantum: sic etiam non ratificat matrimonium predictu: titubans enim pro ignorante habendus est. extra de coniugio seruorum. Proposuit in glo. Si autem sequitur probabilem presumptionem et discretam: tunc distinguo quia aut illa carnalis coniunctio facta est ad praeceptum ecclesie: aut non: si non: tunc distinguo: quia autem facta est affectu matrimoniali autem fornicario: si primo modo: tunc dico quod ratificat matrimonium propter consensu praesentem de nouo: qui etiam sine carnali copula cum verbis de praesenti que praecesserunt matrimonium ratificaret nisi alter coniunx qui est seruilis conditionis prius a suo consensu praestino recessisset: si autem facta est affectu fornicario matrimonium non ratificatur in conspectu dei: quanuis ratum praesumeretur secundum iudicium ecclesie eo quod presumeret interiorem consensum de nouo affuisse. Si autem liber cum ancisla carnaliter copulatus est per compulsionem ecclesie dicunt aliqui quod illa copula sibi non preiudicaret: sed non videtur mihquod verum dicant: quia si carnaliter commisceretur cum ea affectu matrimoniali ratificaretur matrimonium propter nouum consensum extra de coniugio seruorum. Proposuit. si autem affectu fornicario mortaliter peccaret. Si autem illa copula sequitur certam cognitionem in libero de seruitute alterius: tunc secundum omnes siue conmisceatur cum ea per compulsionem ecclesie aute sine illa: semper matrimonium ratificat in conspectu dei: si illa commixtio fiat assectu matrimoniali: si autem affectu fornicario quamuis non ratificaret in conspectu dei: ratificaret tamen secundum iudicium ecclesie propter causam superius dictam.
Quaestio 2
Respondeo aute liber illa manumissionem ignorat: credens tamen eam esse liberam sicut tempore contracti matrimonii credebat: aut scit eam manumissam post contractum matrimonium et eam fuisse seruam tempore matrimonii contracti. Si primo modo carnalis copula sequens manumissionem praedictum matrimonium non ratificat: quia adhuc liber commisceretur ei ex priori consensu qui nullus fuit. extra de coniugio seruorum. Ad nostram. in glo. Si secundo modo: aut commiscetur affectu matrimoniali autm fornicario. Si primo modo: efficitur matrimonium ratum non propter consensum qui percesserat et nullus fuit: sed propter consensum nouum qui cum verbis de praesenti que praecesserant efficit matrimonium. Si autem illa commixtio fiat affectu fornicario: tunc quamuis non sit matrimonium in conspectu dei: esset tamen secundum iudicium ecclesie: eo quod praesumeret affuisse interiorem consensum. Si tamen tempore cotracti matrimonii dominus ancille eam tanquam liberam viro libero tradidisset in vxorem eo ipso intelligeretur ei dedisse libertatem: extra de coniugio seruorum. Ad nostram. in glo. et ideo tunc verum contraheretur inter eos matrimonium. 29. q. 2. Si qus ingenuus. in glo.