Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ SUperius mpedmentis que faciuntpersonam illegitimam ad contrahendum cum quacunque persona. Hic determinat de impedimentis que faciunt personam illegitimam ad contrahendum non cum quacunque persona sed cum aliqua.

¶ Et diuiditur in partes quatuor.

¶ Primo determinat de impedimento disparis cultus.

¶ Secundo de impedimento consanguinitatis. di. sequenti. ibi. Nunc superest.

¶ Tertio de impedimento affinitatis. di. 41. Nunc de affinitate.

¶ Quarto de impedimento cognationis spiritualis et legalis. di. 42. ibi. De parentalium.

¶ Prima in quatuor.

¶ Primo determinat hanec que tionem: vtrum fidelis cum infideli possit contrahere.

¶ Secundo an duorum infidelium coniugatorum alter conuersus ad fidem possit non conuersum dimittere. ibi. Potest tamen.

¶ Tertia an conuersus possit aliud matrimonium contrahere. ibi. Hic queritur.

¶ Quarto vtrum inter infideles sit coniugium legitimum. ibi. Sunt tamen

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat veriritatem

¶ Secundo soluit conriam obiectionem. ibi. Hic autem.

¶ Illa pars que ibi incipit. Potest autem diuiditur in duas.

¶ Primo ostendit quod duorum infidelium coniugatorum conuersus ad fidem potest dimittere non conuersum.

¶ Secundo inquirit vtrum propter aliud vitium possit coniunx dimitti ibi. Si autem.

¶ Illa pars que ibi incipit. Hic queritur. diuiditur in duas.

¶ Primo ostendit quod fidelis dimittens non conuersum volentem tamen cohabitare non potest aliud matrimonium contrahere alio viuente.

¶ Secundo ostendit quod ii non conuersus non vult cohabitare cum conuerso conuersus potest aliud matrimonium contrahere. ibi. Sed econuerso.

¶ Illa pars que ibi incipit. Sunt tamen. diuiditur in duas.

¶ Primo remouet falsitatem.

¶ Secundo confirmat veritatem. ibi. Copula igitur.

Distinctio. XXXIX

Circa hanc distin. querendum est principaliter de duobus.

¶ Primo de infidelium coniugio.

¶ Secundo de ipsorum diuortio:

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum