Text List

Circa litteram

Circa litteram

Citrca litteram Priuatum est in abscondito factum. hic per factum in abscondito intelligas quod sine solennitate factum est. etiam si factum sit cum multis testibus Solene in conspectu ecclesie factum. hic per factum in conspectu ecclsie intelligas votum factum cum solennitate. Per susceptionem sacri ordinis vel professionem in religione seu per assumptionem habitus professorum. vbi distinguitur ab hitu nouitiorum. Solene violare peccatum et scandalum. non est intelligendum quod semper sint duo peccata: quia scandalum non semper est speciale peccatum: sed frequenter est circunstantia peccatum aggrauans.

¶ Probari non potest quod occulte actum est. ista non est sufficiens ratio quare contrahentes post simplex votum continentie non sunt separandi: quia si probari posset non propter hoc dirimeretur matrimonium iam contractum: sed prohiberentur contrahere. Quibus non solum nubere: sed etiam vel damnabile est. quam s hoc dicatur hic de illis qui solenniter continentiam vone runt: tamen hoc est verum est de iltis qui fecerunt simplex continentie votum: quamuis tales volendo nubere minus peccent quam alii. Eas arcendas redire ad propositum. ho intelligendum est de illis qui fecerunt solene continentie votum. Secundum in penis tenet locum scilicet quantum ad lapidationis penam in veteri lege. lex enim primo et principaliter perecipiebat lapidari blasphemantem deum. de quo habetur Leui 24 deinde adulterum vel adulteram de quae habetur Deute 22 Hoc execrabiliter sit in meretrice: et execrabilius fit in vxore. quia quo ad vsum contra naturam none vxor viro concessa: et magis tenetur vir cauem malum vxoris quam alteri mulieris: et ideo cum ad vsum contra naturam nulla mulier viro sit concessa plus peccat vir in vtendo contra naturam vxore propria quam meretrice. Incipit excusari per obieniam. hoc quod dicit ibi maginon tenetur: quia ex quo scit suam legitimam vxorem viuere: quamuis hoc apud ecclesiam probari non possit potius debet excommunicationis sententiam humiliter sustinere quam carnaliter cognoscere illam quam habec de facto quantuncunque illa exigeret. extra de sententia excommunicationis. Inquisitioni.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram