Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram. Caue ne gentilem vel iudeam vel alienigenam id est hereticam etc. hoc intelligitur de heretica non baptizata: ver dic quod est prohibitio: non tamen cum statuto irritante si contrarium fiat quo ad ipsam hereticam. Ego dico non dominus id est ego dico consulendo: non dominus praecipiendo. Non est imputandum materinonium quod extra decretum dei factum est: en ibi accipitur extra pro contra. Nec vera eius pudicitia cum coniuge dici potest hoc in quaestionibus in solutione argumentorum expositum estOb quaslibet concupiscentias que animam a lege dei oberrare faciunt et perniciose corrunpi potest siue crimine: et vir vxorem suam dimittere et vxorvirum.
¶ Ad cnius intelligentiam notandum quod triplex est fornicatio scilicet proprie dicta vt fornicatio carnalis: et fornicatio communiter dicta vt idolatria et quelibet noxia superstitio: quia talis anima fidem frangit deo: cui eam obseruare debebat sicut vero sponso. Est etiam fornicatio communit sime dicta scilicet quelibet criminosa concupiscentia de quibus duabus scilicet vltimis fornicationibus habetur ab Aug. libro primo de sermone dei in monte. parum post medium. et 28. q. 1. Idolatria. Quomodo autem propter primam fornicationem liceat viro vxorem dimittere et econuerso superius dictum est. dist. 335
¶ Propter fornicationem vero communiter dictam que precessit matrimonium in vtroque coniuge quomodo possit ille qui conuertitur ad fidem infidelem dimittere. hac dist. iam expositum est. Si autem duorum coniugum fidelium alter labatur in infidelitatem potest dimitti a fideli scilicet quo ad cohabitationem temporalem vsquequo corrigatur. Propter fornicationem vero communissime dictam redundantem in alterius coniugis scandalum potest dimitti ad tempus a coniuge innocemte: et tunc eam non dimittit vt scortum: sed vt a se praecidat scandalum: quo cessante debet fieri reconciliatio. Si ambocrediderint quod per cognitionem dei confirmetur coniugium. Hoc intelligitur quando vterque coniugun infidelium simul conuertitur: vel antequam ille qui primo conuersus est contrahat aliud matrimonium. Non hebet illud triplex bonum quod excusat coitum et meretur primum huius expositio in quaestionibus patet.
On this page