Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Usque in septem generationis gradum. hoc abrogatum est. Relictam consanguineorum vxorem vxoris sue etc. hoc etiam abrogatum est. Sed neque alterius coniunctionis soboles placet affinitatis prioris iuris transire consortium hoc etiam abrogatum est. Si duo viri vel tres consanguitatem iureiurando firmauerint etc. De modo procedendi ad accusatione matrimonii propter impedimentum consanguinitatis vel affinitatis tenet sicut in questionibus dictum est. Accusare autem matrimonium propter peccatum fornicationis alterius coniugis non potest nisi alter coniunx. accusare autem quod matrimonium non est contractum non potest pater vel mater nisi pater illius qui est honore et diuitiis inferior: quia de tali presumitur quod nollet matrimonium separari si in rei veritate esset contractum: sed pater illius qui est diuitiis et dignitate superior habetur suspectus: quia presumeretur quod quereret matrimonium separari: eo quod proles sua non esset coniugi equali sibi in dignitate et diuitiis coniuncta. Stuprum proprie est virginis illicita defloratio: Adulterium alieni tori violatio.

¶ Nota quod simpliciter et omnibus pensatis grauius est adulterium quam stuprum: quia adulter peccat peccato luxurie et iniustitie. magis etiam ledit rem publicam adulterium quam stuprum. secundum quid tamen est econuerso: quia per stuprum aufertur bonum aliquod irrecomperabile: scilicet virginitatis integritas.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram