SUperius determinauit magister de
impedimento affinitatis. Hic
determinat de impedimento cognationis
spiritualis et legalis.
¶ Et diuiditur in partes duas
¶ Primo determinat de predictis
impedimentis
¶ Secundo de secundis nuptiis. ibi. Sciendum est.
¶ Primo determinat de
impedimentis cognationis spiritualis et legalis principaliter
respectu matrimonii contracti.
¶ Secundo principaliter
respectu contrahendi. ibi. Quod autem.
¶ Primo ostendit quid sit cognatio spiritualis et
qualiter contrahatur.
¶ Secundo qualiter se habet ad
matrimonium. ibi. Spirituales.
¶ Tertio opponit in
contrarium ibi. His autem.
¶ Illa pars que incipit. Quod
autem. Diuiditur in duas.
¶ Primo determinat de
impedimento spiritualis fraternitatis.
¶ Secundo de
impedimento commaternitatis. ibi. Solet etiam.
¶ Primo ostendit quod filii spirituales aut
legales cum naturalibus filiis non possunt contrahere.
¶
Secundo ostendit de quibus naturalibus filiis hoc sit intel¬ ligendum. ibi. hoc autem.
¶ Illa pars que incipit.
Solet etiam. Diuiditur in duas.
¶ Primo inquirit an
vircum commatre vxoris sue possit contrahere.
¶ Secundo
an vir et vxor simul debeant puerum de sacro fonte
recipere. ibi. Solet etiam queri.
CIrca hanc distinctionem querendum
est principaliter de tribus
¶ Primo de cognatione spirituali.
¶ Tertio de nuptiis secundis.