Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Rimo ostendo quod secunde nuptie non sunt licite. Chryso. super Mat. dicit et recitatur dictum suum 31. q. 1. hac ratione quod secunde nuptie secundum veritatis rationem sunt vere fornicatio.
¶ Item quod non potest fieri sine peccato non est licitum: sed sicut dicit magister huius di. c. vlti. Bigamus indiget penitentia: et penitentia non est nisi de peccato: ergo non est licitum contrahere secundum matrimonium.
Contra 3t. q. 1. Aperiant: et sumptum est a hiero. in eplura ad Palmachium: et recitat magister huius di. c. vlti. Ego nunc libera voce proclamo non damnari in ecclesia bigamiam: immo nec tr: gamiam: et ita licere. 5 et 6 et etiam vltra: quo modo et secundo marito nubere.
Respondeo quod secunde nuptie sunt licite: quia per mortem alterius coniugum tollitur alteri impedimentum primi matrimonii. Unde apostolus 1 ad Cor. 7. Dicit de muliere quod si dormierit vir eius liberata est a lege: cui vult nubat tantum in domino: et quamuis nubat infra tempus luctus quod est vnius anni spacium: vt habetur extra: de secundis nuptiis. Cum secundum apo stolum: tamen per licentiam et auctoritatem apostoli eius infamia aboletur eo. ti. super illa: quia in his seculares leges non dedignantur sacros canones imitari: extra eo. ti. Cum secundum aptulbe.
Quaestio 2
SEcundo queritur vtrum secunde nuptie sint honeste. Et videtur quod non: quod caret gloria in presenti non videtur honestum: sed sicut dicitur in fine huius di. secunde nuptie carent gloria presenti.
¶ Item huius di. c. vlti. Presbyterum in nuptiis bigami prandere non conuenit: sed illud non est honestum in cuius solennitate non conuenit esse personas honestas.
Contra nihil inhonestum celebraretur in facie ecclesic: secunde autem nuptie in facie ecclesie celebrantur.
Respondeo quod secund: nuptie honeste sunt: non tamen ita honeste ceteris paribus sicut prime propter signum alicuius pronitatis ad incontinentiam: vnde aliqua benedictione carent qua non carent prime: extra de secundis nuptiis. c. I. Capellanum que benedictione cum secunda constiterit celebrasse ab officio: beneficioque suspensum cum litterarum tuarum temstimonio ad sedem apostolicam nullatenus destinare post. ponas. Et i. e. c. Uir autem. dicitur. Uir autem et muller ad bigamiam transiens non debet a presoytero benediciquia cum alia vice benedicti sint eorum benedictio intera ri non debet: ista tamen benedictio cum aliquis secundam ducit virginem iteratur secundum consuetudinem quorundam locorum: et hoc si papa sciat talem consuetudinem et non contradicat: alias non licet: vt dicit glo. in eodem. c.
Quaestio 3
Respondeo quod sic quam unm ad omnia que sunt de essentia et ne cessitate sacramenti: aliqua tamen accidentalia desunt scilicet perfectio significationis. vnde non reddunt hominem ineptum ad susceptionem ordinis: quia non sint sacramentum: sed propter aliquem defectum in significatione: que tamen non pertinet ad essentiam et necessitatem sacramenti: sed ad decorem et accidentalem perfectionem.