Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Quos in pententia suscipimus ita nostri spirituales sunt filii etc. Similitudo attenditur in genere non in specie. Et sine spe coniugii maneant. tamen si contrahit tenet matrimonium: quia tale interdictum et si impediat matrimonium contrahendum: non tamen dirimit sam contractum. Hoc autem quidam volunt intelligere. Isti bene dicunt Matrimonio coniungi non possunt: hoc intelligitur cum illo vel cum illa: per quem vel per quam contracta est compaternitas. Siquis spiritualis commatris filiam: filiam scilicet naturalem perquam non est contracta commaternitas fortuitu. Idem csset si ex certa scientia. Que commater eius erat cum qua idem fuerat vna caro effectus id est que erat commater vxoris effecta post matrimonium consumatum. Post vxoris obitum cum commatre vxoris coniugio copulari nulla ratio vel auctoritas prohibere videtur: shoc intelligitur de illa que effecta est commater vxoris antequam vir et vxor effecti fuissent vna caro. Auctoritas Nicolai de illo agit qui vxori sue debitum reddidit postquam commater eius extitit: hec solutio nulla est: quia siue post contractam commaternitatem per actum vxoris reddat ei debitum: siue non: nihilominus transit ad ipsum compaternitas si vxor sua commater nitate contraxit post matrimonium consumatum et non transit: si ante consumationem matrimonii vxor commaternitatem contraxit. Unde verba predicta sunt verba. Gratiani. 30. q. 4. Post vxoris. §. Notandum. vbi ponit distinctionem quam dixit: et ostendit in questionibus nullam esse. Decernimus vt vterque simul ad hoc aspirare non presumat. Hec prohibitio est honestatis non necessitatis: quia inter parentes spirituales eiusdem pueri nulla contrahitur cognatio spiritualis secundum rem: quia tamen vulgus interdum ex errore hoc posset estimare. ideo honestum est vt vir et vxor simul aspirare non presumant ad simul suscipiendum puerum in baptismo. Piaculare id est expiari dignum. Alia dubia que possent esse in littera ex posita sunt in questione.
On this page