Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

SUperius determinauit magister de sarctificatione que recipitur in sacramentorum susceptione. Hic determinat de complemento sanctificationis quod recipient electi in resurrectio ne

¶ Et diuiditur in partes quatuor.

¶ Primo determinat de resurrectione mortuorum.

¶ Secundo de statu eorum ante resurrectionem. distin. 45 ibi.

¶ Preterea sciendum est.

¶ Tertio de iudicio resurgentium. distin. 47. ibi. Solet etiam queri.

¶ Quarto de remuneratione iudicatorum. distin. 49. ibi. Post resurrectio nem vero.

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat de conditionibus resurrectionis.

¶ Secundo de conditionibus resurgentium. di. 2 scilicet ibi. Solet autem.

¶ Prima in duas.

¶ Primo procedit veritatem narrando.

¶ Secundo incidentes dubitationes soluendo. ibi. Hic queritur

¶ Prima in tres.

¶ Primo ostendit resurrectionem futuram.

¶ Secundo eius causam. ibi. Causa enim

¶ Tertio eius horam. ibi. Media autem nocte.

¶ Illa pars que incipit. ibi. (Hic queritur. Diuiditur in quatuor secundum quatuor dubitationes quas soluit.

¶ Prima est vtrum electis aherit memoria precedentium malorum sicut bonorum

¶ Secunda vtrum illi quos Christus innueniet viuos morituri sint vel non. ibi. Queri solet

¶ Tertia quo modo intelligitur Christus iudicaturus viuos et mortuos. ibi. Hi: autem

¶ Quarta vtrum omnes resurgent cum omnium membrorum corporis humani integritate. ibi. Cunque ex predictis.

Distin. XIII

Circa hanc distinctionem querendum est principaliter de septem

¶ Primo de resurrectionis futuritionem.

¶ Secundo de his qui resurgent.

¶ Tertiode causa effectiua resurrectionis.

¶ Quarto de temporequo fiet resurrectio.

¶ Quinto de resurrectionis termino a quo.

¶ Sexto de resurgendi modo.

¶ Septimo de cognitione conscientiarum in resurtectione.

PrevBack to TopNext