Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Solis sacerdotibus esset traditum: suppesne ex officio. Si seruatur forma a christo ttadita: supple cum materia et intentione debita. Signa percepit scilicet characterem baptismalem qui est signum gratie: et exterius sacramentum. Seruato charactere christi scilicet seruata forma et intentione per que character imprimitur. Nemo renascitur nisi prius nascatur: hoc intelligendum est de renascendo per sacramenti susceptionem. Agendum est vt renascantur ne pereant: quia in illo casu contennerentur si remedium non quererent. Uidetur tamen sapientibus etc. verum est quod dicit hic magister. vbi sic iocantes intentionem baptizandi non habent: alioquin si habent intentionem baptizandi: et illi qui abluuntur intentionem actu vel habitu in speciali vel in generali baptismum su¬ scipsendi: baptismus esset: quod expressum est. 1. q. 1. Spiritus sanctus. §. Ecce quando. Pompis. Pompa dicitur a pompen grece quod est publice latine ostentari. Neophytus dicitur a neos quod est nouum. et phytos quod est fides: quasi nouus in fide: vel a phytos quod est quaerere: quasi nouis quesitor. Ante baptismum sit cathecismus et exorcismus.

Contra ergo prius debuisset magister determmare de his quam de baptismo.

¶ Respondeo quod non: quia cathecismus et exorcismus sunt propter bapertismu et magister secutus est ordinem intentionis: non executionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram