SUperius deteriauit magister de
sacramento baptismi. hic deterinat de
sacramento confirmationis: et diuiditur in partes
quinque.
¶ Primo deterinat de huius
sacramenti forma.
¶ Secundo de ministro. ibi. Quod
sacramentum.
¶ Tertio de virtute. ibi. Uirtus autem.
¶
Quartode comparatione huius sacramenti ad baptismum. ibi.
Scitote.
¶ Quinto de ritu conferendi hoc
sacramentum. ibi. Hoc sacramentum.
Distinctio. VII
CIrca hanc di. de. 7. principaliter est
querendum.
¶ Primo de huius
sacramenti essentia.
¶ Secundo de ministrante.
¶ Tertio de suscipiente.
¶ Quarto de effectu.
¶ Quinto de eius dignitate. sexta de modo conferendi.
¶ Septimo de tenente illum qui confirmatur.
¶ De
hulus sacramenti prefiguratione habitum est supra. di. prima
q. 2. ar. 3. in solutione argumenti. 2. De eius etiam
institutione habitum est supra di. 1. q. 3. arbicrio primi. et ideo de istis
non opetet hic facere questiones. Di.