Articulus 3
Articulus 3
¶ Secundo vtrum infantilis etas et femineus sexus. et priuatio vsus lingue impediant susceptionem huius sacramenti.
Quaestio 1
PRimo ostendo quod per susceptionem huius sacramenti non potest impediri voluntatis abusus. abuti enim voluntate est referre aliquid ad finem indebitum. Sed quocumque fine aliquis velit suscipere hoc sacramentum: vere hoc sacramentum suscipit. Sicut aliquis recipiens baptismum propter aliquod temporale remedium sicut propter finem: nihilominus suscipit sacramentum baptismi: ergo voluntatis abusus impedire non potest huius sacramenti susceptionem.
¶ Item ad contrarium illius ad quod non potest cooperari voluntatis rectus vsus non potest cooperari eius abusus. Sed rectus vsus voluntatis nihil co¬ operatur ad huius sacramenti susceptionem: quia puercarens voluntatis vsu confirmari potest: ergo ad impediendum huius sacramenti susceptionem nihil potest voluntatis abusus.
Contra qui intendit hoc sacramentum nunquam suscipere a butitur voluntate: sed intentio nunquam suscipiendi hoc sacramentum impedit sacramenti susceptionem ipsa durante: ergo huius sacramenti susceptioimpediri potest per voluntatis abusum.
Respondeo sicut dicit Augu. prio libro de doctrina christiana parum post principium. Usus volun tatis illicitus abusus est: cum ergo per illicitum volun tatis vsum: qui est in volendo quodcunque mortale pecca tum: prohibeatur homo suscipere rem huius sacrament isi scilicet gratiam gratum facientem: et per illicitum voluntatis vsum: qui est intendere nunquam suscipere hoc sacramentum: pro hibeatur homo suscipere illud: quod in isto sacramento est sacramentum et res: quod est character: per voluntatis a busum potest prohiberi huius sacramenti susceptionon tantum effectus illius: qui est res et non sacramentum.
Quaestio 2
SEcundo queritur vtrum susceptionem huius sacramenti possit impedire infantilis ettas: vel femineus sexus et priuatio vsus lingue.
Respondeo cum character confirmationis sit fignum distinctiuum militum spiritualium deputatorum ad constantem passionis christi confessionem: et hec militia conuenire possit non tantum viris: sed etiam mulieribus: vt patuit in virginibus sacris: que pro confessione fidei christi martyrium susceperunt. Posset etiam conuenire infantibus: non tamen in etate infantili: sed pro illa etate: ad quam producendi sunt. Muti etiam per signa confiteri possunt crucem christi. ideo huius sacramenti susceptionem non impedit infantilis etas: nec femineus sexus: nec priuatio vsus lingue. Et quia certum est quod nfantes non possunt habere obicem fictionis. ideo certius est quod suscipiant sacramentum et rem sacram quam ille qui confirmatur adultus. Quapropter quo ad hoc melius est hoc sacramentum cito conferre baptizatis quam expectare adultam etatem.