Text List

Articulus 4

Articulus 4

Distinctio. IIII. onsequenter queritur de quarto principali.

¶ Et circa hoc queruntur duo.

¶ Primo vtrum in collatione huius sacramenti character suscipienti imprimatur.

¶ Secundo vtrum eidem gratia gratum faciens conferatur.

Quaestio 1

Questio I

PRimo ostendo quod in collatione huius sacramenti non imprimitur charactere suscipienti: quia aut esset eiusdem speciei cum character baptismali autem alterius: non primo modo: quia duo accidentia eiusdem speciei non possunt simul esse in eodem subiecto: nec secundo modo: quia cum duorum accidentium specie diuersorum vnum non dependeat ab alio: posset suscipi sacramentum confirmationis non suscepto baptismo: quod falsum est.

¶ Item hoc sacramentum datur ad spiritualem pugnam: sed illa est conmunis omnibus christianis: cum character sit signum di¬ stinctiuum igitur non imprimitur in hoc sacramento.

Contrarium tenet communis opinio ecclesie et doctorum.

Respondeo quod in collatione huius sacramenti imprimitur character suscipienti: et quia huinsmodi ratio sufficienter adducta est superius distin. 5. q. 4. art 2. ideo non hic repeto.

Ad primum in oppositum dicendum quod iste character est alterius speciei quam chara ter baptismalis: quod patet: quia ordinatur ad specialem effectum. Et cum arguitur quod duorum accidentium specie diuersorum vnum non dependet ab alio. dico quod falium est maxime quando vnum est in potentia passiua ad alterius susceptionem. vt autem ostensum est supra character baptismalis est supernaturalis potentia qua potest baptizatus alia suscipcre sacramenta.

¶ Ad secundum dicendum quod pugna spiritualis contra aduersarios proprie salutis omnibus est communis: sed pugna contra aduersarios communis fidei est fortioribus specialis.

Quaestio 2

Quaestio II.

SEcundo queritur vtrum suscipienti confirmationem gratia gratum faciens conferatur. Et videtur quod non: quia aut illa gratia est eadem cum gratia baptismali. aut non. si sic: ergo mutatio esset ad illud quod iam habitum est: si non ergo due gratie gratum facientes essent in homine: quod falsum est: quia omnes gratie gratum facientes eiusdem speciei in eodem subiecto esse non possunt.

¶ Item gratia gratum faciens est contra culpam. hoc sacramentum est contra penam scilicet contra pusillanimitatem: ergo in isto sacramento non oportet conferri gratiam gratum facientem.

Contra extra. de sacravnctione .§. Perfrtiontis. Perconfirmationem datur spiritus sanctus ad augmentum et robur. Sed spiritus sanctus non datur simpliciter homini nisi per gratiam gratum facientem: ergo suscipienti confirmationem gratia gratum faciens confertur.

Respondeo quod suscipienti confirmationem gratia gratum faciens confertur. per omnia enim sacramenta noue l. est emundatio ab his que repugnant sanctitati vt ostendi potest per ea que superius dicta sunt. di. 1. q. 1. arbtri. 4. Per sacramenta autem imprimentia characterem est vltra hoc deputatio ad quedam officia specialia sanctitatis: vt patet per ea que dicta sunt supra. di. 5. q. 4. ar. 2. emundatio autem ab his que sanctitati repugnant fieri non potest nisi per gratiam gratum facientem: nec sine illa est aliquio idoneus: vt deputetur ad sanctitatis officia. Et ideo cum per susceptionem sacramenti confirmationis imprimatur susciplenti character: per quem homo deputatur ad specialem officium sanctitatis duplici ratione infunditur gratia gratum faciens suscipienti confirmationem eo modo quo suscipi debet.

Ad primum in oppositum dicendum quod ex gratia que infunditur suscipienti confirmationem. et illa quam iam susceperat per baptismum constituitur vna gratia pr essentiam: sicut ex complemento et completo constituitur vnum numero per essentiam.

¶ Ad secundum dicendum quod gratia gratum faciens non est tantum contra culpam: sed etiam contra penam derelictam ex culpa: seu disponentem ad eam. talis autem pena est pufillanimitas.

PrevBack to TopNext