Text List

Praeambulum

Praeambulum

IN primo libro determinauit magister de deo quantum ad rationem sue naturalis perfectionis. et in secundo de ipso inquantum eius perfectio relucet in operibus creationis. et in tertio inquantum eius perfectio relucet in operibus restaurationis. In hoc quarto determinat de deo secundum quod perfectio eius relucet in sacramentis que sunt instrumenta sanctificationis et in operibus retributionis: et diuiditur in duas partes. Primo determinat de sanctificatione que recipitur in sacramentorum susceptione. Secundo de complemento sanctificationis: quod recipient electi in resurrectione. di. 43. ibi. Postremo de conditione resurrectionis.

¶ Prima in duas: primo determinat de sacramentis in generali. secundo in speciali. ibi. Fuit tamen.

¶ Prima in dua scilicet in proemium et executionem. secunda. ibi. Sacramentum. Et ista in quatuor. Primo determinat de sacramenti diffinitione. Secundo de sacramentorum institutione. ibi. Triplici autem. Tertio ostendit in quibus consistat. sacramentum ibi. Duo autem. Quarto ostendit differentiam sacramentorum veterum et nouorum ibi. Iam videre.

¶ Tunc sequitur illa pars que incipit. Fuit tamen. et diuiditur in duas partes. Primo de terminat de sacramento circuncisionis quod in scilicet veteri erat remedium contra peccatum originale. Secundo determinat in speciali de sacramentis. le no. di. se. ibi. Itam adsacramenta.

¶ Prima in duas. primo determinat de circuncisionis virtute. Secundo de eius institutione. ibi. Hic dicendum est.

¶ Prima in duas. primo de virtute circumcisionis determinat veritatem. secundo mouet et soluit incidentem dubitationem ibi. Queritur autem

¶ Illa pars que incipit ibi. Hic dicendum est. diuiditur in partes duas. Primo determinat de his que circumstant circumcisionis institutionem. Secundo mouet et soluit dubitationem ibi. Si vero queritur.

¶ Prima in duas. primo determinat de circumsionis institutione. secundo de eius mutatione seu euacuatione ibi. Ideo autem.

¶ Distinctio. I.

CIrca hanc distin. querendum est principaliter de sex.

¶ Primo de sacramenti quiditate.

¶ Secundo de sacramentorum institutione.

¶ Tertio de sacramentorum vetl potestate.

¶ Quarto de sacramentorum no. leg. dignitate et virtute.

¶ Quinto de remedio contra originale peccatum in l. nature.

¶ Sexto de remedio contra originale peccatum in tempore legis scripte.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum