On this page
Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Penitentia est secunda tabula post naufragium hoc per similitudinem dictum est Prima enim tabula in mari est nauis que cum aliquando frangitur: contingit quandoque quod aliqui adherent alicui tabule nauis: per cuius adiutorium applicant ad portum salu tis. Sic dico quod existentibus in mari huius mundi: baptismus est sicut prima tabula scild cet sicut nauis a cuius gratia cum homines cadunt restat eis poenitentia tanquam tabula secunda: cum cuius adiutorio deduci possunt ad portum salutis: construe ergo sic: quod ipoenitentia est tabula post naufragium secunda ab illa que est ante naufragium: posset tamen dici baptismus prima tabula post naufragium vocando primum naufragium originale peccatum: eo quod originale peccatum et eius sequele sunt quedam fractiointegritatis nature quam in primis parentibus a sua conditione habuerat. Inanis est scilicet carens fructu illius poenitentie: supple quam habet illa poenitentia quam sequens culpera non inqunat. De poenitentia peccatorum id est in qua aliquo perseuerat. Etiam si ad summum quo perueniat malorum scilicet in comparatione aliorum.