Text List

Articulus 11

Articulus 11

Distinctio XI.

Consequenter queritur de. 11 principali.

¶ Et circa hoc queruntur 2

¶ Primo vtrum poenitentia solennis sit interabilis: quibus personis debeat imponi.

¶ Secundo que sunt illa que ad ritum illius penitentie requiruntur.

Quaestio 1

Questio

AD primam quaestionem dicendum quod est poenitentia secreta: publica et solenis et est omnis solennis publica: sed non conuertitur: solemnis autem non interatur ne ex sui iteratione vi¬ lescat: et quia rememoratio est expulsionis primorum parentum de paradiso terrestri: que semel tantum facta est: et sicut dicit magister in littera vltra meptum praesentis di. hec pro grauioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur: de hac didecretorum: di. 50. Si quis post remissionem. §. Potest. Est quedam poenitentia que solennis appellatur que semel tantum in ecclesia conceditur: hoc clericis imponenda non est: vnde ea. di. in capite. §. hanc autem: dicitur quod hanc poenitentiam nulli vnquam clericorum agere conceditur: atque ideo huiuscemodi penitentes ad clerum admitti prohibentur: quod etiam probatur per illud quod habetur ea. di. confirmandum: et duobus capitulis se. nisi sint clerici dispositi: tuncenim eis potest solenis poenitentia imponi: et quia hoc statutum est propter clericatus dignitatem: viposse concludi quod nec laycis personis insignibus nec religiosis debent imponi propter statuum dignitatem. Iuuenibus etiam non faciliter imponenda est propter etatis fragilitatem: vt habetur. e. di. Penitentes: personis autem aliis a predictis tam viris quam mulieribus potest imponi.

Quaestio 2

Quaestio II.

AD secundam quaestionem dicendum quod sicut habetur di. supradicta. c. In capite. In capite quadragesime omnes peitentes qui publicam suscipiunt autem susceperunt poenitentiam ante fores ecclesie se representent episco ciuitatis sacco induti. nudis pedibus: vultibus in terra demissis: reos se esse hebeitu et vultu protestantes: ibi adesse debent decani: archidiaconi: archipresbyteri parochiarum: et presbyteri penitentium: qui eorum conuersationem diligenter inspicere debent: post hoc in ecclesiam eos introducant: et cum omni clero. 7. penitentie psalmos in terra pontifex prostratus cum lachrymis pro eorum absolutione decantet: tunc surgens ab oratione iuxta quod canones iubent manus eis imponat: aquam benedictam super eos spargat: cinerem prius mittat: de inde cilicio capita eorum cooperiat: et cum gemitu et crebris suspiriis denunciet eis: quod sicut Adam proiectus est de paradiso: ita et ipsi pro peccatis ab ecclesia abiiciuntur: postea iubeat ministris vt eos extra ianuam ecclesie expellant: clerici vero prosequantur eos cum responsorio. In sudore vultus tui vesceris pane tuo etc. vt videntes sanctam ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam atque commotam non peruipendant poenitentiam: in sacra autem domini cena rursus ab eorum decanis et eorum presbyteris ecclesie liminibus repraesententur: et sicut dicit glo. ibidem ita sit quolibet anno: vt talidie mittantur in ecclesiam: et licet stent in ecclesia: non tamen communicabunt cum aliis in eucharistia vel in osculo: et sic erunt vsque ad octauam pasche: et tunc iterum exibunt de ecclesia: et erunt extra ecclesiam vsque ad talem diem sequentis anni: et hoc fiet vsque ad finem penitentie: et si bene penitent secundo anno vel tertio potest eis reddi ingressus ecclesie.

PrevBack to TopNext