Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Alteram istarum clauium: idest scientiam discernendi non habent omnes sacerdotes hic non est tenenda magistri opinio: vt dictum est in questionibus. Moysen et Aaron sacerdotes. Moyses sacerdos dicitur non officio ordinis: sed potestate sibi conmissa a deo: quia Aaron consecrauit. Cum esset pontifex amni illius prophetauit: quamuis enim intentio Cayphe mala fuerit: tamen locutio vera fuit: et a spiritu sancto mouente linguam non intentionem peruersam. Iudicans alium quod est iudicandus condennat seipsum. Si hoc referatur ad iudicium quo sacerdos iudicat penitentem in foro penitentie: planum est. Sacerdos enim criminosus sacramentum penitentie ministrando grauiter peccat. Si autem referatur verbum ad iudicium exterius non sic est dicendum vniuersaliter: quia iudex habens crimen occultum in dando iustam sententiam contra aliquem non condemnat seipsum. Non tamen mox restituit in potestatem pristinam scilicet quantum ad officiiexecutionem: et etiam quia per penitentiam non statim remouentur de lege communi sequele peccati.
On this page