Text List

Praeambulum

Praeambulum

SUperius determinauit magister de penitentia secundum esse suum: et de potestate ministrorum penitentiam iniungentium. Hic determinat de effectu remissionis ex parte suscipientium. Et diuiditur in tres.

¶ Primo agit de modo remissionis mortalium.

¶ Secundo venialium di. sequenti.

¶ Tertio de reditu dimissorum dist. 22. Prima in duas.

¶ Primo agit de remissione peccatorum: et de effectu remissionis mortalium quo ad deum.

¶ Secundo quo ad ecclesiam. ibi. Solet etiam queri. Prima in tres.

¶ Primo agit de remissione peccatorum quo ad illos qui in fine incipiunt penitere.

¶ Secundo quo ad illos qui ante finem incipiunt: sed non perficiunt. ibi. Si vero queritur.

¶ Tertio quo ad illos qui iniunctam: sed non condignam penitentiam perficiunt. ibi. Si vero queritur de illo. Iua pars que ibi incipit. Solet etiam queri. Diuiditur in 4.

¶ Primo agit de effectu remissionis peccatorum quo ad satisfactionis impositionem.

¶ Secundo quo ad absolutionem. ibi. Sciendum est.

¶ Tertio quo ad absoluentis potestate. ibi. Non tamen debet

¶ Quarto quo ad absolutionis susceptionem. ibi. Si autem queritur.

Dist. XX.

CIrca hanc dist. querendum est principaliter de. 5

¶ Primo de penitentia illorum qui in articulo mortis incipiunt penitere.

¶ Secundo de pena purgatorii.

¶ Tertiode valoris indulgentiarum quantitate.

¶ Quarto de his quibus valet

¶ Quinto de his qui possunt eas dare.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum