Articulus 4
Articulus 4
Quaestio 1
PRimo ostendo quod valeant existentibus in peccato mortali: quia maius est alicui gratiam impetrare quam remissionem pene concederem: sed vir sanctus aliquando meretur peccatori gratiam: ergo multo fortius praelatus potest sibi partem pene remittere concedendo indulgentiam.
Contra. Intentio principalis sapientis non est vt thesanrus suus per suum ministrum dispensetur suis inimicis: cum ergo dispensatio facta per ministros ecclesie discordans ab intentione dei sit inutilis: et magis debeat dici dissipatio quam dispensatio: non prosunt indulgentie existentibus in mortali peccato cum tales dei sint inimici.
Respondeo quod non potest feri remissio pene manente culpa: et ideo cum per indulgentias non remittatur culpa existentibus in mortali peccato: non remittitur eis per indulgentias aliquid de pena. Si tamen aliquis existens in mortali peccato facit illud quod continetur in forma indulgentie: prudenter facit: quia bona facta in peccato mortali aliquo modo peccatorem disponunt de congruo ad poenitentiam: et illa mediante ad susceptionem remissionis peccatorum perdiuinam misericordiam.
Quaestio 3
TErtio queritur vtrum indulgentie valeant praelatis qui eas concedunt. Et videtur quod non. quia nullus habet potestatem absoluendi seipsum: sed si dantibus indulgentias prodessent ille indulgentie ad remissionem pene: dantes seipsos possent a pena absoluere.